Anonyme [1649], DÆMON IVLII MAZARINI IN GALLOS. AD LECTORES. , latinRéférence RIM : M0_1168. Cote locale : A_4_40.
Consilium ad Mazarinum.
Ivlie dum caput est proscriptũ, mentula solùm est: Nam quæ tu peccas, hac ea parte facis. Si cupias igitur salvam servare salutem, Tu Gallus debes ex Italo fieri. Tunc ex mente tibi quæ parva, supersit Cum sic nulla tibi, Iulie tutus eris. Non tamen effugies capiti quod triste paratur, Ast vnum restat, ne moriare, mori.
Perfugium Mazarini.
IVlie te quærunt diversis partibus omnes Perdere, nec locus est, quo miser effugias, Roma negat sedes, civem patria abnegat ipsa, Plutonique omnis devovet Italia. Germani abhorrent, Hispani odêre dolosæ Perfidiam mentis, damnat & omne solum.
|