Anonyme [1649], DÆMON IVLII MAZARINI IN GALLOS. AD LECTORES. , latinRéférence RIM : M0_1168. Cote locale : A_4_40.
SubSect précédent(e)

Querimonia Themidis Gallicanæ ad Iovem
pro raptu D. Brusselli.

 


Dvm furor insanus patriæ subducit ovanti
Brussellum, Iuris Iustitiæque iubar :
Indignata Themis, Summum est adfata Tonantem
Flebilibus modulis, non sine felle tamen.

-- 7 --


An decet Omnipotens Genitor hæc fata subire,
Indefesso animo qui tua iura colit ?
Humanis ex quo vitiis offensus, ad astra
Me nutu revocas, sæviit omne nefas.
Sola videbatur Gallorum natio facta
Virtuti veræ moribus atque probis.
Sed vesana lues Erebi de faucibus orta,
Infecit mentes pestilitate suâ.
Hinc stupra, hinc fraudes, illinc male suada libido
Imperiosa nimis, regnat vbique sibi.
Exulat infelix pietas, haud amplius vllum
Sinceræ restat religionis opus.
Agninâ siquidem multi sub pelle, leonis
Vnguibus incurvis omnia dilaniant.
Inde miser populus duro sub pondere pressus
Ingemit, & surdas spargit ad astra preces.
Nam quibus imperij cura est commissa, cachinnis
Excipit ærumnas, dum sua furta tegunt.
Sic nova moliri mens illis vna tributa,
Exhaustis donec viribus ipse cadat.
Non ita discerpit prædam furiosa leonum
Sævities, quando cogit anhela fames.
Dimittit pellem, dum plena cruoris hirudo,
Nec vltra solitum quærit habere modum.
Ast hi torpentes diro rabidoque veterno,
Ni pereant cuncti, nil satis esse putant.
Omnibus ergo vides vacuis exhausta medullis
Ossa, nec in toto corpore corpus inest.
Vnica tantorum mulier est causa malorum,
Quæ devota sibi, nec tibi, nec populo est.

-- 8 --


Namque sub obtentu veræ pietatis oberrans
Per sacras ædes, cunctaque templa Deûm :
Illa quidem veluti cunctis infensa Celeno,
Prædandi solis artibus invigilat.
Hanc premit arbitrio Mimus de gente Latinâ,
Hispanas artes doctus & Italicas.
Huic vni regnans populum divexat ubique,
Occludens aures si bene quid moneas.
Propterea iste caper nactus quo turgeat auro,
Gestibus innumeris fascinat atque dolis.
Sic Rex Reginæ, regali cultus honore,
Omnia pro nutu destruit, ædificat.
Hiscere si tentet quisquam, tunc sæva parantur
Exilia, aut ipsis toxica mixta cibis.
Quilibet ergo sibi tacitus dum consulit, eheu
Vndique murmur adest, vndique mœror adest.
Anne gemit populus Sacri de luce Senatus ?
Nullus erit nobis tutor in auxilium !
Tempora non adeo memorantur dira Neronis,
Quin aliquis fuerit Tullius atque Cato !
Perdita sit veterum Gallorum libera virtus !
Aurea sæcla olim, ferrea semper erunt !
Sed frustra queritur, præter plorare relictum
Nil restat miseris, serpit ubique malum.
Attamen hæc inter tot tantaque spicula mortis,
Vnicus opposuit seque suúmque caput.
Est is Brussellus, Senio, pietate verendus,
Perpetuus cultor Numinis atque mei.
Si quis opum largus, si quis probitatis amator,
Si quis qui quod habet, hoc habet ille bonis :

-- 9 --


Indomitâ si quis defendit mente pupillos,
Si cui cæca manus, si cui cæci oculi.
Si rigidus quisquam, si quis post iura benignus,
Si quis perfectæ tutor amicitiæ :
Ex omni si quis virtutum parte beatus,
Ne Dea sim, si non is mihi solus hic est.
Non similem ventura virum mortalibus ætas
Proferet, aut laudant sæcula prisca parem.
Ipsi si virtus omnis se conferat, illa
Caligat statim, tantus in ore decor.
Ergo Patres reliquos divino nectare vocis
Dum monet officij, quilibet audit, amat.
Omnibus hinc animos priscosque resuscitat ignes,
Per quos serventur Gallica iura sibi.
Principibus nostris dixit, præstare tenemur,
Vt Deus ipse iubet, quodlibet obsequium.
Profuit ast nunquam, si tempora lapsa revolvas,
Servitij indigno subdere colla iugo !
Macti estote omnes, populi miserescite pressi,
Et vestros tangant publica damna animos.
Nil præter gemitus per compita cuncta resultant,
Quisque suam sortem dum dolet atque gemit.
Nos iubet officium tam tristia fata referre
Reginæ, ut det opem pro pietate suâ.
Admonita illa igitur tanquam Marpesia cautes
Stat immota sibi, rejicit atque pocul.
Consulitur regni verres, sed porcus ad usum,
Quem probat Italidum luxuriosa lues.
Hic monet obscuris claudendos carceris umbris
Illius auctores artificesque doli.

-- 10 --


Quo magis hos animos, dixit, frænabis, eosdem
Obsequio promptos es habitura magis.
Haud aliâ tutum imperium ratione tenetur,
Quàm si mens tua sit legibus anterior.
Regibus an dubitas summi delapsa potestas
Cœlitus imperij, quod regis ipsa potens ?
Quod tibi cunque placet pro legibus esse putato,
Commoda si populus possidet, hæc tua sunt.
Si natis igitur tutum servare cupiscis
Regnum, quo polles utere iure tuo.
Vocibus his mulier facilis decepta, repente
Brussello secum dira venena parat.
Imperat ergo furens post publica sacra per acta,
Vt præceps currus raptet in antra procul.
Ille paret promptus, volucres sequiturque iugales,
Incertus vitæ, mentis at indomitæ.
Haud ita carnificis laqueum, dum ducitur agnus
Ad gladium, sequitur passibus ambiguis.
Omnibus ast sanctis est murus aheneus ipsa
Mens passim nullis conscia criminibus.
Atque adeo tali probitatis nomine clarus,
Est solus studium deliciæque hominum.
Hinc omnis populus rapto tutore, furentes
Vt sibi quisque potest, protinus arma parant.
Interea hæc Nemesis, plebis crescente tumultu,
Dissimulando metus omnia sæva struit.
Atque licet vultu miniato purpuret iste
Invisus cunctis incubo francigenum,
Pallidior buxo veteri, ceu Proteus alter
Mutabat formam, certus obire necem :

-- 11 --


Haud igitur patriæ studio, sed amore cinœdi
Ille senex sanctus redditus est laribus.
Ipsa tamen servans diro sub corde venenum,
Vindictam quærit millibus ingeniis.
Namque famis diro populum sub pondere posset
Si premere, & miseris dilacerare modis,
Hanc tunc materiam summi causamque triumphi
Præ reliquis demens duceret esse sibi.
Intolerabilius nihil est quam fœmina regnans,
Lege carens omni dum furit imperio.
Si bona dum regnat, aliquando contigit vna,
Hæreo quî tandem res mala facta bona est.
Ergo parens mundi, rerum cui militat ordo,
Propitias miseris numine ferto manus.
Gallia cum restet de tantis gentibus vna,
Iustitiæ cultrix, Numinis atque tui,
Ne permitte precor populum vix mẽbra moventem,
Amplius Ausonios pascere vulturios.
Pelle procul regno silibundi tela tyranni,
Sanguine cui Gallo ludere solus amor.
Comprime bacchantum furialia corda latronum,
Quos in perniciem Gallica terra tulit.
Hi sunt, quòd pudor est, magná de parte lanistæ
Filioli, aut miseri pignora servitij.
Attamen immemores fugiendæ stirpis, ad instar
Vipereum, matris viscera dilaniant.
Per te sit stabilis semper firmusque Senatus,
Nec prece nec pretio desinat esse suus.
Sunt etenim multi, me me pudet ipsa fateri,
Vænalis quorum est impia lingua nimis.

-- 12 --


Deprecor imprimis Brussello vita supersit,
Pro patria serves, qua pietate valet.
Millibus è multis poterit superare dolosas
Artificis fraudes, quas tegit Italia.
Vnica spes miseræ plebis dependet ab illo,
Quo vivente viget, quo pereunte perit.
Nomine sic nostro te Gallia mœsta precatur,
Ergo fave votis, sentiat atque manum.
Dicentis maduêre genæ, dum tempora deflet
Sub patribus priscis aurea, sancta, pia.
Iuppiter ast arctis motus singultibus, eia
Chara Themis dixit, desine flere modò.
Vlciscar quodcunque gemis, stant omnia fato,
Cuius decretis quidquid in orbe paret.
Tu quoscunque vides, fecit tolerantia Divos,
Fortiter ille facit, qui miser esse potest.
Sed tamen vt noris Gallorum quanta supersit
Cura mihi, quantus sit probitatis amor.
Imperium sine fine dedi, quod fastus Iberus,
Germanúsque ferox frangere non valeat.
Ast mihi non ea mens populus vexetur iniquâ
Lege tributorum, quæ impia corda vomunt ;
Sat est diues opum cunctisque potentior orbis
Partibus, & nullis indiget auxiliis.
Exuperat cunctos animi virtute coruscos,
Si quis Marte ferox aut fuit, est, & erit.
Sedibus haud aliis vellet fulgere Minerva,
Prudens est adeo natio consiliis.
Hæc inter superûm tot tantàque munera, nonquid
Quo satis ipsa valet, se regit arbitrio ?

-- 13 --


Sed ea simplicitas innata est mentibus, artes
Exoticas vt non cauta cavere queat.
Hinc quia consiliis premitur miseranda dolosis,
Atque Italus vecors temperat imperio :
Hactenus indomito est nimium grassata furore
Fœmina, fucato falsa supercilio ;
Sed tumor ille cadet, nec fictus Adoneus vltra
Producet fraudes longius artifices.
Si male cauta sibi post hac ratione remotâ
Imperet iniustum legibus immodicis :
Armabo dextras cunctorum vindice ferro,
Ignes iratus dum paro fulmineos.
Hinc reget æquanimi supremus lance Senatus
Leges, & populos pro ratione suâ.
Hos inter princeps summo fulgebit honore
Brussellus, populi deliciumque poli.
Et quò felici moderetur pondere cuncta,
Annos donabo vincere Nestoreos.
Atque vt virtutis tantæ sit fama superstes,
Diffundam nomen, quà vaga terra patet.
Illius & prolem totus venerabitur orbis,
Dum genitor, patriæ dicitur esse parens.
Hæc vbi dicta dedit, meliori tempora fato
Sancta Themis sperans, protinus exiluit.
Ergo age sancte senex, omnis tibi militat orbis
Gallicus, æterno & serviet obsequio.
Pergito quo patriam cœpisti pectore forti
Tutari, hæc meritûm gloria summa manet.
Tot populi passim circumstant millia, quorum
Vita sit in tuto, si tibi certa salus.

-- 14 --


Macte pater patriæ, merito virtutis honore,
Brussellus vivet dum mare, terra, polus.

 

Comparatio duorum illustrium Patriæ defensorum D. BRVSSELLI, &D. SERVINI quondam Advocati
generalis, qui dum pro populo in supremo
Senatu Parisiensi orationem habebat, prœ nimio
ardore & amore exspiravit.

 


SERVINVS terris vivum dum fata tulêre,
Vixit quâ voluit vivere parte magis.
BRVSSELLVS pariter nobis dum fata reservant,
Vivit quâ nunc vult vivere parte magis.
Omni SERVINVS virtutum luce refulsit,
BRVSSELLVS proprias nunc sibi solus habet.
SERVINVS Themidos diluxit gloria solus,
BRVSSELLVS simili nomine lucet ovans.
SERVINVS mentes divino nectare pavit,
BRVSSELLVS demum temperat arbitrio.
SERVINVS patriæ partes tutatus vbique,
BRVSSELLVS patrio solus amore fovet.
SERVINVS populo sacravit tempora vitæ,
BRVSSELLVS propriam fortiter vsque vovet.
Ast heu SERVINVS crudeli est lege peremptus,
Et nunc BRVSSELLO vita beata manet.
Sed si Pythagoræ non fallunt dogmata mentes,
Vivit vterque simul, regnat vterque simul.
Sancta Themis siquidem nullis est subdita fatis,
Quæ fuit in primo, posteriorem animat.
Hinc igitur quisquis BRVSSELLVM cernis ovantem,
SERVINVS dicas nunc ovat ipse quoque.

-- 15 --


Sic vnum restat, BRVSSELLO vita supersit,
Vtrique æterna vt gloria semper eat.
Ast vt SERVINVS mortali vivit in ævo
BRVSSELLI demum moribus innocuis.
Sic per SERVINVM BRVSSELLVS vivit in ævo
Cœlesti, sancto nomine Iustitiæ.
Ores digna coli ! diversis sedibus ambo
Nunc habitant, virtus sed facit esse simul.

 

In sculptorem imaginis D. Brusselli.

 


VAne quid adfectas sculptor formare figuram
Brussello, tanquam sit genus artificij.
Falleris, est etenim virtuti insculpta, Tonantis
Omnipotente manu dotibus ex propriis.
Hanc igitur sculpas nobis : namque vnus vtrique
Est idem vultus, par quoque numen adest.

 

In eumdem.

 


SCulpere Brussello vultum cælamine tentans,
Metiris fragili conditione Deos.
Ergo perite parum, tandem vel desine, vel si
Tu dignè tentas sculpere, sculpe Deum.

 

In eumdem.

 


QVis te cogit amor stultus depingere cœlo
Brussellum ! nescis ars tua quàm minima est.
Excutus Gallorum quænam sint pectora, cernes
Effigiem impressam mentibus interius.

 

-- 16 --

 


Viva igitur Gallis cum sculpitur eius imago,
Cur fictam nobis sculpere posse putas ?
Quisquis enim patriæ vivit tutorque, parensque,
Haud illi cœlo nobiliore opus est.

 

In eumdem.

 


SI dum sculpsisti Brussellum, nomine tali
Virtutem sculpis, tunc ego laudo manum.
Si quis enim visâ non credit imagine vivam
Cernere virtutem, fallitur ille nimis.
Dicatur siquidem Brussellus, protinus hæret
Virtutis nomen mentibus omnigenis.
Gratulor ergo tibi, docto quòd celte reducis
Præsentem nobis, quæ fugitiva fuit.

 

In eumdem D. Brussellum.

 


VT Deus est omni sincero corde colendus,
Non quid Brussellus dignus honore pari ?
Nam Deus ille potens semper versatur in illo,
Qui secum elegit vnà habitare prius.
Dum tu igitur prono revereris corde Tonantem,
Protinus hospitium tu colito ipse Dei.
Præter Brussellum talis nunc nullus in orbe,
Nomine non nexus dignus honore pari ?

 

In eunmdem.

 


BRussellus vivit, quid mirum ? Vivet in ævum
Virtus, ac si quid vivit in orbe prius.

-- 17 --


Ast virtute prius si quid sit, solus habetur
Divorum ipse Deus, ni Deus, ergo quid est ?
Iungitur ille Deo, cui virtus vivit vbique,
Brussellum ergo tibi dicito iure Deum.

 

Imprecatio in Iulium Mazarinum ob ereplum
Regem.

 


QVOD scelus infandum vecors Mazarine parasti,
Dum tenerum Regem nocte premente rapis ?
Festa dies aderat, quâ Christus Virgine natus,
Æternæ pacis fœdera sancta dedit.
Sed tu bella moves plusquam civilia nobis,
Dæmone quo stygio mens agitata furit ?
Crimina quæ populus fecit, sanctusque Senatus
Vt sic pervertas regia corda ferox ?
Nonne suo Regi submittit Gallia, quidquid
Sanguinis in venis continet ipsa suis ?
Nonquid opes pleno fundit Luttetia cornu,
Si quando rerum postulat ordo datus ?
Scilicet hæc tua mens victricem perdere gentem,
Atque triumphantes fundere regis opes.
An potuit mater, maternus vivit in illa
Si quis amor, tantis fraudibus annuere ?
An potuêre duces, quos respicit illa potestas,
Degeneres istis particicipare dolis ?
Heu potuêre simul ! magicis nam fascinat omnes
Artibus, arbitrio dum trahit vsque suo.
Subdola mens matrem quò vult deducit hiantem,
Dum rapitur nimium credula præstigiis :

-- 18 --


Obcæcat proceres, auro quod surripit illis,
Et propriis opibus mancipat ipse sibi.
O facinus nullis vnquam delebile sacris !
Nec Thetis omnigenis fluctibus abluerit.
Hoc mirata nefas excussis Sequana venis,
Protinus exundat vortice non solito.
Eheu tum dixit furiatâ mente tumescens,
Tam sacrum pignus sic mihi præripitur !
Non prius audito populabor cuncta pererrans
Diluvio, ni Rex redditur ipse mihi :
Teque, caput mundi princeps Luttetia, sternam
Funditus, aut rebus consule cauta tuis.
Quo potes armato repetas citò milite, donec
Prædo rapax pœnas sentiat iste graves.
Vix sibi consuluit populus mandante Senatu,
Visaque paullatim est detumuisse sibi.
Ergo quid inde precer monstro pro talibus ausis,
Dicere dum conor præpedit ipse dolor.
Iusta tamen nobis facit indignatio versum
Qualemcumque potest, dum furor exstimulat.
Hinc igitur quidquid pœnarum sævit in orco,
Adveniat terris, discrucietque scelus.
Producant Parcæ per plurima sæcula vitam,
Vt sic mille modis hunc nova pœna premat.
Quot constat cunctis infelix partibus, omnis
Morborum populus quà data porta ruat.
Imprimis psora, atque Elephanti nomine dicta
Fœda lues, toto corpore dilaniet.
Vtque malum latè solet immedicabile cancer
Serpere per partes, serpat & ille simul.

-- 19 --


Adde phthisim spurcam, periit quâ Sylla tyrannus,
Et si quod gravius sæviat inde malum.
Tum caput infelix alopecia fœda renudet,
Vertigo, phrenesis sit sine fine quoque.
Durus opistotonus scapulis inflectat acerbà
Tendine, ne pressus spiritus inde meet.
Invadant oculos albugo, glaucoma, caligo,
Ne videat monstrum ni sibi damna nova.
Polypus infestet nares radicibus altis,
Fucatas vitiet terra epiphora genas.
Surdescant aures veniente parotide passim,
Audiat & si quid, nil nisi dira sibi.
Defluus in dentes veniat redeatque catharrus
Perpetuo cursu, quò furat inde magis.
Impediant mollem traulismus, anaudia vocem,
Oscedoque simul dissuat ora gravis.
Post nova furfuribus crescens mentagra sequatur,
Lentigoque suo nec desit officio.
Adsiduus semper comes emprosthotonus esto,
Stricturáque suâ strangulet ipsi animam.
Tonsillæ fauces angináque prægravet ipsas,
Sic tamen vt propriæ sit satis ipse cruci.
Sulfureas vitiatæ exhalent inde mephites,
Trinacrio qualis gurgite nata salit.
Succrescant aliæ semper sibi chœrades omni
Ex collo, & virus suppetat vsque recens.
Instar montis ei turgescat gibbere dorsum,
Quem repleat virus pestilitate truci.
Vt caper est vitâ, perpes sic regnet in alis
Hircino longè fœdior ore caper.

-- 20 --


Bulimus exagitet miserum spumante labello,
Et sine morte tamen Tantalus intereat.
Hepatis & splenis vitio rodatur anhelo,
Digerat isque nihil præter acerba mala.
Articulos manuum scindat lapidosa chiragra,
Tamque magis rabiat, quàm mage commoveat.
Tormina cœliacum crucient ardore furenti,
Vt si turba canum viscera dilaceret.
Crescat hydrops iecoris vitio, vel splenis acerbus,
Atque suos fratres advocet auxilio.
Hinc latus, hinc renes morbo tententur acuto,
Nec requiem medicâ sentiat ipse manu.
Calculus infestet scortum, stranguria colem,
Corrodant pubem carnificesque pedes.
Mentula multorum quæ sæpe est causa malorum,
Quænam digna satis damna subire queas?
Ferrea turgescas semper tentigine sævâ,
Et mage quò ardebis discruciere magis.
Obstringat glandem perpes tibi dura phimosis,
Quam circum vallet canceris omnegenus.
Inguina prædentur bubonum dira propago,
Dum furit interius parthenopæa lues.
Obsideant spucrum geminâ symplegade culum,
Quidquid ficorum Græcia passa sibi est.
Sit varus valgusque simul, ne flectere gressus
Ipse queat rectos, mens cui curva subest.
Inque pedes veniant diræ tormenta podagræ,
Quîs reliquos nimium discruciare solet.
Denique quidquid adhuc mortalia corpora vexat
Sæviùs, acceleret præcipitante gradu.

-- 21 --


Nam ferus ille hostis meruit quæcunque malorur
Terra tulit, vel quæ post subitura trahet.
Sic vbi tot passus fuerit post plurima lustra,
Nocte dieque gerens tædia carnifices :
Si quid agat vecors, occulto verbere mentis
Ipse flagelletur per nova supplicia :
Non ita post matrem furiis agitatus Orestes
Occisam fuerit, quàm lupus iste sibi.
Cum dabitur tandem miseros finire dolores,
Tunc fiat corpus debita præda feris.
Bracchia cum pedibus, diri manibusque latronis
Discerpat quidquid sævit in orbe canum.
Lingua quidem fallax cunctorum inimica bonorum
Execto detur gutture vulturiis.
Effosos oculos avidus voret ore rapaci
Corvus, dilanient viscera cuncta lupi.
Sed cuius fiet scelerati mentula monstri,
Dicere non facile est, dic Citheræa precor ?
Cum siquidem cunctos tentigine vincat asellos,
Atque Deus simili Lampsacus haud fuerit :
Exemplo si forte bono, sale convenit illam
Condire, vt posthac pœna paretur aliis :
Quisquis enim tali peccarit parte, iugales
Adversus tædas, legitimumque thorum :
Protinus adpensam collo per compita gestans,
Sit lusus pueris, ludibriumque hominum.
Et quò nota magis res sit, frontale paretur,
Quod populo voces præferat has nemores.
Has patitur pœnas Mazarini mentula, quæ dum
Luxuriosa fuit, perniciosa fuit.

-- 22 --


Ast vbi post animus, diducto corpore fiet
Infelix, stygio victima grata Iovi.
Æacus in pœnas tu qui ingeniosus haberis,
Illico quîs polles artibus, excutias.
Nullus enim talis, si tempora cuncta revolvas,
Perfidior, stigij venit ad antra lacus.
Sic igitur pœnas patitur quas quisque, remittas,
Vnius inque scelus tu cito concumules.
Securus captet fugientes Tantalus vndas,
Infelicem animum nec sua vota premant.
Quem per saxa vagum lapidem labendo revolvit
Æolides, sistas ne ruat inde aliàs.
Quem rota confixum lacerato corpore stringit,
Post tot mille neces, fac requiescat humi.
Vos quoque quas ludunt pertuso dolia fundo
Danaïdes, vrnas ponite, iam satis est.
Invadant solum stygialia monstra furenti
Sævitiâ, & vires quodlibet exacuat.
Ast vti res talis per postera sæcla supersit,
Nec prius antiquis cognita temporibus :
Hinc caput horrificum figatur in arbore turpi,
Est vbi legitimis pars data suppliciis.
Ærea tum demum dependeat inde tabella,
Insignis tali carmine veridico.
Progrederis quicunque, gradus hic siste viator,
Hæcque animo memori scripta revolve tuo.
Iulius hic situs est Mazarinus, gente Sicanus,
Progenieque humilis, moribus atque caper.
Infans vix etenim primos excesserat annos,
Ætatis florem vendidit hic pretio.

-- 23 --


Paullatim verò miserè crescentibus annis,
Creverunt pariter crimina spurca nimis.
Nam vixit cunctis notissima fossa cinœdis
Ipse sibi leno, prostibulisque suis.
Histrio post Romæ infames exercuit artes,
Gestibus innumeris posse placere studens :
Sed quia tota sibi comœda est natio, passim
Claruit ille citò per fora, perque domos.
Mox variis quærens augere peculia technis,
Si quam habuit lucro vendidit ille animam.
Artibus his igitur cultus pervenit ad ædes
Nobilium, vnde brevi fascinat his animos.
Crimina sat postquam Romanis nota fuerunt,
Francigenum in terras transtulit inde dolos.
Quóque citò regi Lodoico gratior esset,
Adiecit magicas protinus insidias.
Creditur inde lovis solio demissus ab alto,
Consulat vt regno præside consilio.
Hinc de stercoreo genere provectus ad ostrum
Pontificale, modis sæviit inmemeris.
Vt solus siquidem Gallorum sceptra teneret,
Carminibus regem sustulit è medio.
Propterea ingenium nactus muliebre, dolosis
Artibus vt voluit, regnat vbique sibi.
Iniustis populum dilamberat vsque tributis,
Præripiens quidquid Gallia dives habet.
Regni thesauros omnes exhaurit opimos,
Nec prece nec gemitu flectitur iste lupus.
Pellit in exilium cunctos pietate probatos,
Atque duces regni trudit in antra procul.

-- 24 --


Solus restabat summus sanctusque Senatus,
Qui posset fraudes legibus excutere.
Nititur antiquâ Themidos depellere sede,
Et certum cunctis destinat exitium.
Testis Brussellus, quo non sapientior alter
Vivit, nec vixit, vivere nec poterit.
Testes-sunt alij, quos impius iste tyrannus,
Perdere dum voluit, servat at ipse Deus.
Post vbi cognoscit vegetari corda Senatus
Numine divino, tartara consuluit.
Thessalicis idcirco obcæcans artibus aulam,
Nocturno Regem tempore prædo rapit.
Publicus hinc hostis, perturbatorque quietis,
Innocuæ genti nil nisi sæva parat.
Perfidus imponit populum pellente Senatu,
Moliri regi tristia fata suo.
Milite quocirca cinctus grassatur vbique,
Quælibet exercens dira latrocinia.
Innocuo passim perfundit sanguine campos,
His mammas, nares, brachia truncat aliis,
Non sic per captas vrbes sævisse videtur
Hostilis rabies, vt furit iste leo.
Regibus ast populum conatus perdere fidum,
Perditus est propriis viribus ille furor.
Provida Sanctorum siquidem sententia Patrum,
Addixit pœnis exitiale caput.
Qui legis hæc igitur, diris ne parce, viator,
Atque Thyestæis vocibus insequere.
Spurcitiam, nam tu fraudes, & stupra, rapinas,
Vindictam, ingluviem, pendula crede simnl.

-- 25 --


Addito avaritiam, sordes, cum crimine quovis,
In terris quondam quod fuit, est, & erit.
Si qua malis, quæ passa fuit tunc Gallia, pectus
Flectitur, æternas nonne precere cruces !
Hoc meruit monstrum, cuius damnosa potestas
Non legem posuit vel sibi, vel populis.
Sed dum divinis insultat legibus amens,
Fulmine iustitiæ repperit exitium.
Quos igitur fortuna favens sic tollit in altum,
Exemplo tali discite, quam levis est.
Solus enim vivit per tempora cuncta beatus,
Qui divina sibi iura colenda putat.
Nescius ergo fores horum ne forte viator,
Hæc sunt sculpta tibi, quæ meminisse iuvet.
His votis faveas summi Regnator olympi,
Et solitá populo pro bonitate fave.
Hostiles vindex noster compesce furores,
Quos in perniciem perfidus hostis agit.
Fac Regina sibi fallaces noverit astus,
Gloria sic illi lausque perennis erit.
Dedecus agnoscant sanguis quos Regius ornat,
In patriam gladios exacuisse suos.
Serves inprimis Regem felicibus annis,
Quem si reddideris, paxque quiesque data est.

 

Interrogatio ad Mazarinum pro Rege erepto.

 


COnsilio Mazarine tuo cur nocte silenti
Rex carus fidis civibus eripitur ?

-- 26 --


Perfide dic causam quam tu prætendere possis ?
Num quisquam vitæ struxerit insidias ?
Res hæc ridicula est : nam nullus amabilis vnquam
Rex fuit, aut posthac sic puto gratus erit.
Non alia est igitur tua quàm furiosa cupido
Vindictæ, fraudes quâ patuisse furis.
Sed tu conaris frustra turbare quietem
Regni, & miseris sollicitare modis.
Namque solum cœlumque simul conspirat in vnum,
Vt quem struxisti tu patiâre rogum :
I nunc ergo ferox Ætnæo immanior igne,
Communis casus cum Phaëtonte tibi est.

 

Consilium ad Mazarinum.

 


Ivlie dum caput est proscriptũ, mentula solùm est:
Nam quæ tu peccas, hac ea parte facis.
Si cupias igitur salvam servare salutem,
Tu Gallus debes ex Italo fieri.
Tunc ex mente tibi quæ parva, supersit
Cum sic nulla tibi, Iulie tutus eris.
Non tamen effugies capiti quod triste paratur,
Ast vnum restat, ne moriare, mori.

 

Perfugium Mazarini.

 


IVlie te quærunt diversis partibus omnes
Perdere, nec locus est, quo miser effugias,
Roma negat sedes, civem patria abnegat ipsa,
Plutonique omnis devovet Italia.
Germani abhorrent, Hispani odêre dolosæ
Perfidiam mentis, damnat & omne solum.

-- 27 --


Quid facias igitur ! Venetus sum nobilis, inquis,
Consortesque inter sic ego tutus ero.
Esto sit, admittant, quod nusquam credere possum,
Num fugere infelix structa pericla putas ?
Non mare securum est, non tellus, restat vt aër
Suppetias misero præbeat ipse tibi.
Respuet haud dubie : spurci contagio namque
Corporis inficeret, quà vagus ille patet.
Hinc ignis superest solus, qui crimina purget,
Ocyus ergo illi publica flamma dabit.

 

In condemnationem Mazarini.

 


Tandem prædator patriæ Mazarine peribis,
Debitáque est sceleri pœna parata tuo.
Innocuo haud potuit satiari sanguine dira
Sævities, nocuo quo satiere ? tuo.

 

In eumdem

 


ÆGrotat Mazarinus, bene est, sed & malè
Solùm quòd ægrotat miser : nam si brevi
Hic morte pereat, optimum demum putem.
Sed optimum nec illud est nobis tamen.
Perire namque debuit toties prius.
Ast melior vt sors omnibus posthac cadat,
Nunc ergo sorte concidat citâ precor.

 

Depracatio ad Iovem de Iulio & Galliæ
agrotantibus.

 


IVlius ægrotat formidine, Gallia morbo
Conflictata pari nunc petit auxilium

-- 28 --


Si cupias igitur tandem succurrere vtrique,
Si cadat hic, Gallis tunc rediviva salus.
Sed cum sit potior populorum vita salute
Eius, ne redeat, fulmine cade citò.

 

In eumdem.

 


IVlius ægrotat, Pæan succurre repente
Morte brevi, vt populus desinat esse miser.

 

Cur Mazarinus neptes ex Italia in Galliam
evocarit.

 


CVr neptes voluit Mazarinus linquere cœlum
Italicum ? vt faciant, quod facit ipse aliis.

 

Miseria ludentis Mazarini.

 


CVius in ancipiti pender discrimine vita,
An non iure rogo dicitur ille miser ?
Cuius criminibus torquentur viscera flagris
Internis, dicas non miser iste quoque est ?
Quem populi rabies discerpere quærit vbique,
Dispeream miserè, ni miser ille nimis.
Qui citò pendebit ligno damnante Senatu,
Ni miser is demum est, vt puto, nullus erit.
Hos vnus miseros cum vincat Iulius omnes,
Attamen ô mirum, ludere pergit & hoc.

 

Allusio ad nomen Iulij.

 


IVlius es, restat dicaris Cæsar, & inde
Tu nisi mente cares, scis puto quod cupiam.

 

-- 29 --

In eumdem.

 


Debentur fateor Iulio grates summæ,
Quod dum nocere mens fuit genti Gallæ,
Is profuit multò magis : nam virtutis
Non nota fuerat omnibus Gallis virtus.
Brussellus ast postquam est datus custodiæ
Brevi, brevi omnibus data est prior virtus.
Sic pergito usque Iulius : dum Brussello
Breve exilium fuit, tibi æternum fiet.

 

In eumdem.

 


Cvm Mazarine putent cuncti te crimine fœdum,
Vis tamen ipse bonus dicier atque pius.
Esto sis immo Deus ; credam, dum Cæsaris Æsar
Fias ipse : etenim sic Iovis igne cades.

 

Comparatio Iulij Masarini cum Iulio Casare.

 


SI violare iuvat regnandi nomine cuncta
Iulius es, sed quo nescio iure tamen.
Si sibi Bithynam subiecit Iulius aulam,
Iulius es : nostra est subdita namque tibi.
Si sibi lautitias quæsivit Iulius omnes,
Iulius es, quis enim lautior esse potest.
Si populum pressit durâ sub lege tributi
Iulius, es idem Iulius ipse quoque.
Si sibi Romanos Proceres, Sanctúmque Senatum
Iulius adflixit, iam mihi Iulius es.
Vnum restat opus, libertas si placet ipsa,
Quo periit pacto Iulius, ipse cadas.

 

-- 30 --

In eumdem.

 


IVlius esto bonus, sed Gallia credere non vult:
Si vis esse bonus, Iulius ergo ne sis.
Quisquis enim tali se iactat nomine, statim
Quod sapit Italicum, creditur esse malus.

 

In eumdem.

 


SI Deus est verus (quod nusquam credo negabis)
Vox populi vox est usque timenda Dei.
Hinc quia te nullo probitatis nomine clarum
Orbis nunc reputat, totus es ergo malus.

 

In eumdem de D. Brussello.

 


QVid Masarine mones capiendũ iuris alumnũ ?
Iustitia haud capitur, sed capit illa reos.

 

In Masarinum & Monachum.

 


NEscio quis Monachus, sed quæ sit bestia novi,
Iuliolo dixit quæ tibi causa metus ?
Quidquid sanctorum vivit per templa polorum,
Vtere servitio quolibet ipse tuo.
Forte fuit præsens vir nobilis, eia quid inquis,
Vnicus est notus, qui tibi non faveat.
Contra illum prosus nil vota precesque valebunt,
Nec venias nobis quas dare Papa potest.
Hic Reges odit, Regum quas dare Papa potest.
Et populo semper fidus amicus adest.
Nam licet exarmes telorum robore cunctos,
Infinita dabit millia continuò.

-- 31 --


Si quæras quis tam popularis sanctus habetur,
Quique suo possit tanta patrocinio.
Est Sanctus Stephanus Græorum nomine dictus,
Ni sapias dicto, nomine nil sapias.

 

In Theatinos & Iulium.

 


Cvr Theatinorum sectam Mazarine vocasti
Sedibus ex Italis ? cognita causa mihi est
Nempe quòd Italici Doctores crimina largo
Expendunt cribro, secta probata tibi est.
Quæ nostri Phlegethontæis addicunt faucibus, illi
Peccadilla vocant vix memoranda aliis.
Sic parvæ menti permittitur ire licenter
Per scelus atque nefas, quo rapit ipse furor.
Sed licet illa Dei nomen de nomine sumat
Secta, vide ne sit Grammatica antiphrafis.

 

In eumdem.

 


IVlius est mulier, num pugnet nescio contra
Grammaticos canonas, Iulius attamen est.
Siccine Grammatici permittitur, eia quid vnus ?
Fœmina non curat Grammaticos canonas.

 

In eumdem.

 


CVr Mazarinus habet custodes forte requiris ?
Tutius ut ludat, carius & rapiat.

 

In superbas Edes Mazarini.

 


QVod tua splendescant millenis atria gazis,
Felicem credis Iulie sic fieri.

-- 32 --


Falleris ô nimium, claudant licet omnia gemmas,
Turpe est, nil Domino turpius esse suo.

 

Votum auctoris in neptes Mazarini pro
vindicta Galliæ.

 


TRes tibi sũt neptes, damnat quas fama puellas,
Non credo, ast verum dicere posse velim.

 

Eiusdem votum pro affinitate cum Mazarino.

 


Fortunam quisquis sibi quærit habere faventẽ,
Coniungi statim nititur ille tibi.
Non ego divitias pauper licet usque requiro,
Coniungi vellem sed tamen ipse tibi.
Quomodo tu dices ? facile est, namque ipse nepotes
Optarem dudum tres genuisse tibi.

 

Amor auctoris in Mazarinum.

 


DIcor amare parum te Iulie, credere noli,
Sic amat haud etenim simia simiolos.

 

In eumdem.

 


IVlie non amote, sed tandem cogor amare,
Quomodo tu dices ? quomodo nos redamas.

 

FINIS.

SubSect précédent(e)


Anonyme [1649], DÆMON IVLII MAZARINI IN GALLOS. AD LECTORES. , latinRéférence RIM : M0_1168. Cote locale : A_4_40.