Anonyme [1649], EPISTOLA AD CARDINALEM MAZARINVM PERQVAM VALIDIS rationibus suadetur, & ipsis Francisci Petrarchæ verbis admonetur, vt Tyrannidem quam in Francos, & in bonos omnes crudelissime exercet, citius deponat, vel se fortunæ inconstantis mox Ludribrium, & omnibus suppliciis objectandum proponat acsperet nunquam meritas sibi pœnas euasurum. , latinRéférence RIM : M0_1265. Cote locale : A_4_38.
SubSect précédent(e)

SubSect suivant(e)

EPISTOLA
AD MAZARINVM. C.I.

TAM altas in te radices egerunt tua vitia Mazarine. Vt ea eradicare
& extirpare difficilius sit quam Æthiopem repetitis lauationibus
dealbare : nihil apud te tot ac tantæ supplicationes potuere, nihil adhor
tationes nec monitiones, nec etiam minæ, & quasi obturatas vel maliciâ,
vel ignorantiâ, & his omnibus haberes aures nullomodo te clamores,
vlu latusque miserorum commouerunt intrepidsque, ac inconcussus sanguinem
tot ciuium, tot subditorum fidelium, tot præstantium [1 mot ill.]
profluentem, cum majori tuæ vindictæ gaudio, & nostri odio intueris,
quam si summa tibi vel etiam æterna tranquillitas, centigisset : dessidia,
cædes, vulnera, constupationes & blasphemiæ, ludi tibi sunt, expillationes
Templorum & prophanationes & alia multa crimina quæ te authore &
fautore committuntur, ioci. Totiusque huius Florentissimi regni cum bonis
omnibus subuersio desideriorum tuorum finis desideratissimus. Neque
hæc inania verba sunt & à veritate aliena, nam ijs quæ per heluetios propalam
manifestata sunt nuperrime & luce clarius indigitat tuæ impietatis
detestanda consilia confirmantur : Ecce quo se tua prouexit audacia,
inhumanitas & crudeltitas vt quos tuæ vindictæ consortes tuæ tyrannidis
& sæuitiæ Ministros habere non potueris tuam in illos vindictam calumnis
nefandis contorseris & illos infidelitatis erga Regem damnare voluisti,
quorum fidem tuæ infidelitati resistendo cognoueras. Licet propter tot
scelera in te inuehi iure meritoque possimus, & Talionis lege inte, qui nos
igne, fame, ferroque, deuastari, populari ac extingui voluisti ; illa quæ in
nos præparasti mala, vel refundere, vel tibi ventura non modo sperare, sed
desiderare liceat. Tamen ipsa nos mouet Religio Christiana, cuius tu Princeps
indignissimus es, vt veræ Charitatis, insistentes præceptis etiam quæ
tibi sunt exequenda te vel in cassum doceamus, non quod tuas deprauatas
consuetudines, firmiter radicatas extirpas intendamus, sed saltem vt
eorum impetum retardemus aliquandiu, quo tempore nostræ omniam

-- 4 --

saluti consulamus. Sed quia nomini, Linguanec ori Francorum, quorum
perniciem totis viribus moliris, vllam fidem adhibes : te non verbis
Franci alicuius, sed tuæ Nationis alumno. Italo scilicet Francisco Petrarcha
validis rationibus increpare proponimus, huius nec eruditionem
nec probitatem, denegabis, neque illum quicquam de ijs quæ post hac tibi
exponam, alicuius commodi gratia, vel aliquo animi perturbati affectu,
non virtutis & veritatis studio posteritati, & tibi præcepue reliquisse affirmabis.
Itaque tu qui tantopere de illa qua polles authoritate gloriaris
& te tyrannum palam & factis & verbis iactitas, eius non meæ
verba attento animo per lege : & tuam te superbiam cum gaudio titillantem
refrænaper rationis æquissimæ limites quos tibi in toto sequenti
Dialogo exponet. Attende, Mazarine, site tui aliquantisper miseret ?
Inspice, Mazarine, si aliqua superest in te rationis scintilla ? Et meditare
quæ tibi sequenda sunt, si non omnino de tua salute ipsemet desperasti.
Per hanc attentionem, inspectionem, & meditationem, tibi salutem,
nobis pacem bonis omnibus votorum suorum finem, comparabis ; &
nos omnes magis peccatoris conuersionem quam subuersionem exoptare
fatebimur. Fac igitur & Vale.

 

-- 5 --

SubSect précédent(e)

SubSect suivant(e)


Anonyme [1649], EPISTOLA AD CARDINALEM MAZARINVM PERQVAM VALIDIS rationibus suadetur, & ipsis Francisci Petrarchæ verbis admonetur, vt Tyrannidem quam in Francos, & in bonos omnes crudelissime exercet, citius deponat, vel se fortunæ inconstantis mox Ludribrium, & omnibus suppliciis objectandum proponat acsperet nunquam meritas sibi pœnas euasurum. , latinRéférence RIM : M0_1265. Cote locale : A_4_38.