Anonyme [[s. d.]], ORIGINAL DV PORTRAIT DV CONSEIL D'ENHAVT D’AVIOVRD’HVY. , français, latinRéférence RIM : Mx. Cote locale : B_11_24.
Section précédent(e)

ORIGINAL
DV PORTRAIT
DV CONSEIL D'ENHAVT
D’AVIOVRD’HVY.

Qværitur quæ res malos principes faciat,
iam primum nimia licentia, deinde
rerum copia, amici præterea improbi,
satellites detestandi, eunuchi
auarissimi, aulici vel stulti vel detestabiles, &
quod negari non potest, rerum publicarum ignorantia.
Sed ego à Patre meo audiui, Diocletianum
Principem, iam priuatum dixisse, nihil esse
difficilius quam bene imperare. Colligunt se quatuor
vel quinque, atque vnum Consilium ad decipiendum
Imperatorem capiunt, dicunt quid probandum
sit. Emperator qui domi clausus est, vera
non nouit ; cogitur hoc tantum scire quod illi loquuntur ;
facit iudices quos fieri non oportet ; amouet
à Republica quos debebat obtinere. Quid multa ?
vt Diocletianus ipse dicebat, Bonus, Cautus, Optimus
venditur Imperator. Vopiscus in Aureliano
sub finem.

-- 2 --

Romani nullum satis dignum supplicÿ genus
in eos consumi posse opinabantur, qui patriæ
libertatem opprimere statuissent ; nec illos ciues esse iudicauerunt,
quos abiecisse rationem patriæ caritatis
intuerentur. At contra, eos qui tales interemissent,
non modo dici atque appellari Ciues, vt essent, statuebant ;
sed afficiendos fore immortalibus donis,
ac sempiternæ hominum memoriæ consecrandos. Porcius Latro, Declamat. in L. Catilinam.

ADVERTISSEMENT DE L’IMPRIMEVR
AV LECTEVR.

AMY LECTEVR, pour ce qui est des fautes suruenuës en cette
impression, quoy qu’en petit nombre, excusez s’il vous plaist
par vostre equité, la haste qui accompagne ordinairement ces
sortes d’ouurages qui sont tousiours vn peu pressez, & suppleés par vostre
capacité à ce que le temps & le loisir de l’Autheur n’ont pû permettre
de corriger, & particulierement ce mot, Norman, au lieu de normam,
qu’il faut à la fin de la page 125.

Section précédent(e)


Anonyme [[s. d.]], ORIGINAL DV PORTRAIT DV CONSEIL D'ENHAVT D’AVIOVRD’HVY. , français, latinRéférence RIM : Mx. Cote locale : B_11_24.