Madelenet, Gabriel [1649], AD REGEM LVDOVICVM XIV. VT IN VRBEM REGNI PRINCIPEM REDIRE VELIT ODE. , latinRéférence RIM : M0_34. Cote locale : A_4_45.
AD REGEM LVDOVICVM XIV. VT IN VRBEM Regni principem redire velit ODE.
ABSENTEM, LODOVIX, heu nimium diu, Te votis, prece te sollicitâ vocant Qui formosa tuæ tecta Lutetiæ, Sedemque Imperij colunt :
Nec desiderio Regis amans sui Ponet turba modum, nec querimoniis ; Dudum pollicito Patribus, vrbium Matrem, ni reditu beas.
Non sic Threicij trans freta Bosphori Delatum, atque alio sole calentibus Errantem spatiis, expetit anxia Mater visere filium :
Ingratas populo rumpe igitur moras, Ac Regum vacuis ædibus hospitem, Et te redde tuis incolumem, quibus It mœstus sine te dies.
Omnis per cuneos obuia Ciuitas Portis exiliet, cernere gestiens Augusti capitis sydereum decus, Et sceptris habilem manum :
Certatim inualidi cum pueris senes, Et permista viris agmina virginum Paustis lætitiam vocibus, & datam Proment obsequij fidem.
Quid quod, donec abes, publica vix queat Res tuto esse loco ? Nam velut Africis Debet ludibrium, & diuitias mari Puppis, si careat duce ;
Sic penè orba suo Rege Lutetia, Cui nauis species indita, mobilis Nunc vulgi arbitrio, nunc procerum impetu Claui nescia fluctuet,
Antistes Themidis ni Seguierius In puppi sedeat, per vada naufraga Syrtesque, intrepidæ mentis, & asperum Quamuis, certus iter sequi.
Nec matura Patrum Curia segnior Admouisse vagæ fræna licentiæ ; Cœtusque illicitos, atque nefarias Voces, scriptaque persequi.
Quin exhausta propèæraria, & annuos Maiorum reditus, & patrimonia Supplere, egregiis cura Duumviris, Turpi quos procul ambitu,
Præfecit dominæ sola pecuniæ Virtus ; ac pretij nescia sordidi Euexit probitas ; non temerariæ Sortis cæca potentia.
O quando Cereris muneribus tumens, Lenæique Patris nectare Sequana, Raucis te reducem, murmure consono, Ripis, & dominum audiet !
Huc dextro redeas alite, protinus Cœlo diffugiant nubila Gallico, Tempestas sileat ; canaque mox Fides, Et Pax Iustitiæ soror,
Distentoque fluens vbere Copia Bellanti referent otia Patriæ : Squalentesq; inopum rursus agrestium Implebit casulas labor.
Sic rerum Anna potens, Gastoque, & intimi Princeps Consilij Iulius, omnium Obstringent animos ; insitus ac tui Augescet populi ; amor.
MADELENET. |
SubSect précédent(e)
|
Madelenet, Gabriel [1649], AD REGEM LVDOVICVM XIV. VT IN VRBEM REGNI PRINCIPEM REDIRE VELIT ODE. , latinRéférence RIM : M0_34. Cote locale : A_4_45.