Madelenet, Gabriel [1649], AD REGEM LVDOVICVM XIV. VT IN VRBEM REGNI PRINCIPEM REDIRE VELIT ODE. , latinRéférence RIM : M0_34. Cote locale : A_4_45.
SubSect précédent(e)

AD REGEM
LVDOVICVM
XIV.
VT IN VRBEM
Regni principem redire velit
ODE.

 


ABSENTEM, LODOVIX, heu
nimium diu,
Te votis, prece te sollicitâ vocant
Qui formosa tuæ tecta Lutetiæ,
Sedemque Imperij colunt :

 

-- 4 --

 


Nec desiderio Regis amans sui
Ponet turba modum, nec querimoniis ;
Dudum pollicito Patribus, vrbium
Matrem, ni reditu beas.

 

 


Non sic Threicij trans freta Bosphori
Delatum, atque alio sole calentibus
Errantem spatiis, expetit anxia
Mater visere filium :

 

 


Ingratas populo rumpe igitur moras,
Ac Regum vacuis ædibus hospitem,
Et te redde tuis incolumem, quibus
It mœstus sine te dies.

 

 


Omnis per cuneos obuia Ciuitas
Portis exiliet, cernere gestiens
Augusti capitis sydereum decus,
Et sceptris habilem manum :

 

-- 5 --

 


Certatim inualidi cum pueris senes,
Et permista viris agmina virginum
Paustis lætitiam vocibus, & datam
Proment obsequij fidem.

 

 


Quid quod, donec abes, publica vix
queat
Res tuto esse loco ? Nam velut Africis
Debet ludibrium, & diuitias mari
Puppis, si careat duce ;

 

 


Sic penè orba suo Rege Lutetia,
Cui nauis species indita, mobilis
Nunc vulgi arbitrio, nunc procerum
impetu
Claui nescia fluctuet,

 

 


Antistes Themidis ni Seguierius
In puppi sedeat, per vada naufraga
Syrtesque, intrepidæ mentis, & asperum
Quamuis, certus iter sequi.

 

-- 6 --

 


Nec matura Patrum Curia segnior
Admouisse vagæ fræna licentiæ ;
Cœtusque illicitos, atque nefarias
Voces, scriptaque persequi.

 

 


Quin exhausta propèæraria, & annuos
Maiorum reditus, & patrimonia
Supplere, egregiis cura Duumviris,
Turpi quos procul ambitu,

 

 


Præfecit dominæ sola pecuniæ
Virtus ; ac pretij nescia sordidi
Euexit probitas ; non temerariæ
Sortis cæca potentia.

 

 


O quando Cereris muneribus tumens,
Lenæique Patris nectare Sequana,
Raucis te reducem, murmure consono,
Ripis, & dominum audiet !

 

-- 7 --

 


Huc dextro redeas alite, protinus
Cœlo diffugiant nubila Gallico,
Tempestas sileat ; canaque mox Fides,
Et Pax Iustitiæ soror,

 

 


Distentoque fluens vbere Copia
Bellanti referent otia Patriæ :
Squalentesq; inopum rursus agrestium
Implebit casulas labor.

 

 


Sic rerum Anna potens, Gastoque,
& intimi
Princeps Consilij Iulius, omnium
Obstringent animos ; insitus ac tui
Augescet populi ; amor.

 

MADELENET.

SubSect précédent(e)


Madelenet, Gabriel [1649], AD REGEM LVDOVICVM XIV. VT IN VRBEM REGNI PRINCIPEM REDIRE VELIT ODE. , latinRéférence RIM : M0_34. Cote locale : A_4_45.