Anonyme [1649], EPISTOLA AD CARDINALEM MAZARINVM PERQVAM VALIDIS rationibus suadetur, & ipsis Francisci Petrarchæ verbis admonetur, vt Tyrannidem quam in Francos, & in bonos omnes crudelissime exercet, citius deponat, vel se fortunæ inconstantis mox Ludribrium, & omnibus suppliciis objectandum proponat acsperet nunquam meritas sibi pœnas euasurum. , latinRéférence RIM : M0_1265. Cote locale : A_4_38.
Page précédent(e)

-- 8 --

odii potius causa forent, sic inter sapientiam ac fortunam rara est
pax. M. Magnus apud Reginam fum. P. Maior ne quam apud
Alexandrum Lysimachus, apud Tyberium Sejanus ? Vtriusque
magnitudinem & ruinam nostri. Melius forsan esse incognitus,
melius etiam odiosus, fugeres quod nunc sequeris, discrimen peior
est auibus inuitantis an cupis Blanda modulatio, quam villici sonitus
deterentis. M. Reginæ Francorum Charus sum. P. Sunt quorum
dubites, periculosiorne sit Charitas quam odium : Peiores serpentibus
quorum venenis mixta sunt remedia. In his vero nil nisi
pestibus quorum venenis mixta sunt remedia. In his vero nil nisi
pestilens ac nociuum inest, seu oderint seu diligant par prope malum,
nisi quod odium fugat, amor detinet. Et ad summam, Regú
amicitiis, præter Regna ipsa, nihil vnquam inquietius, nihilque
periculosius. Et si hoc periculum non ignorem frustra sæpe multis
optatum, sæpe magnis emptum, quæ situmque periculis ; sic est visus
hominum, sic periculis emitur periculum, multis vnum, magnis
maximum. Mira res bonum ingens spernitur gratuitum magnis
malis maius malum quæritur. M. Reginæ & principibus spero me
Charum & necessarium per mansurum. P. Id de quo speras quale
sit cogita fundamentum fragile, tremulũ caducum, crebræque Regum
indicant ruinæ. Vertex nubilosus, turbidus, inquietus. Quod
sic esse vita Reguum probat, tristis, occupata, difficilis : vide ergo
vbi struxeris : vt fortuna sic voluntas Regum varia, inconstans ac
incerta, quanquam nec stantibus illis boni aliquid ista res habeat in
certum sit, mali multum habere certissimum. M. Sed pręter Reginæ
principumque amicitias summa mihi potestas concessa est
qua possum diusubsistere. P. Si tibi summa potestas est & inuidia
multa, pericula multa, labores infiniti & inextricabiles Curæ, simulta
potes in alios & plus & plures in te alii possunt. Quo potentior
magis, eo maius in illam Imperium fortunæ : tepido se exercet
in paruis : vberem eligit materiam : In magna lignorum copia crepitantius
sæuit incendium : Magna prosperitas magnam viam facit
aduersitati : nec quenquam facile miserum plane videbis qui non
valde felix habitus fuerit ; non potet ignoti hominis nota esse calamitas.
M. Potentia mea tumultibus multis stabilita est. P. Vbi
quæso ? In arenis ac flactibus ? An in vento ? An in ipsa vt perhibent
fortunæ rota ? Quin tu amice male susceptam pone fiduciam : nulla
hic stabilis potentia : vtque vel improprie exprimam quod sentio
nulla potentia potens est.

 

FINIS.

Page précédent(e)


Anonyme [1649], EPISTOLA AD CARDINALEM MAZARINVM PERQVAM VALIDIS rationibus suadetur, & ipsis Francisci Petrarchæ verbis admonetur, vt Tyrannidem quam in Francos, & in bonos omnes crudelissime exercet, citius deponat, vel se fortunæ inconstantis mox Ludribrium, & omnibus suppliciis objectandum proponat acsperet nunquam meritas sibi pœnas euasurum. , latinRéférence RIM : M0_1265. Cote locale : A_4_38.