[retour à un affichage normal]

Accueil > recherche > Affichage d'une occurrence en contexte

Mazarinade n° A_4_40

Image de la page

Anonyme [1649], DÆMON IVLII MAZARINI IN GALLOS. AD LECTORES. , latinRéférence RIM : M0_1168. Cote locale : A_4_40.



An decet Omnipotens Genitor hæc fata subire,
Indefesso animo qui tua iura colit ?
Humanis ex quo vitiis offensus, ad astra
Me nutu revocas, sæviit omne nefas.
Sola videbatur Gallorum natio facta
Virtuti veræ moribus atque probis.
Sed vesana lues Erebi de faucibus orta,
Infecit mentes pestilitate suâ.
Hinc stupra, hinc fraudes, illinc male suada libido
Imperiosa nimis, regnat vbique sibi.
Exulat infelix pietas, haud amplius vllum
Sinceræ restat religionis opus.
Agninâ siquidem multi sub pelle, leonis
Vnguibus incurvis omnia dilaniant.
Inde miser populus duro sub pondere pressus
Ingemit, & surdas spargit ad astra preces.
Nam quibus imperij cura est commissa, cachinnis
Excipit ærumnas, dum sua furta tegunt.
Sic nova moliri mens illis vna tributa,
Exhaustis donec viribus ipse cadat.
Non ita discerpit prædam furiosa leonum
Sævities, quando cogit anhela fames.
Dimittit pellem, dum plena cruoris hirudo,
Nec vltra solitum quærit habere modum.
Ast hi torpentes diro rabidoque veterno,
Ni pereant cuncti, nil satis esse putant.
Omnibus ergo vides vacuis exhausta medullis
Ossa, nec in toto corpore corpus inest.
Vnica tantorum mulier est causa malorum,
Quæ devota sibi, nec tibi, nec populo est.