[retour à un affichage normal]

Accueil > recherche > Affichage d'une occurrence en contexte

Mazarinade n° A_4_37

Image de la page

Anonyme [1649], ARCHIPRÆSVLIS IN IOANNE FRANCISCO PAVLO GONDÆO, PROPTER IMPVGNATVM MAZARINVM, GERMANVS CHARACTER. ORATIO PANEGYRICA. , latinRéférence RIM : M0_146. Cote locale : A_4_37.


tamen, illæsa vix posse Majestate repeti, nec
fas esse stringere gladium, etiam in illos hostes quos
fælicitatis nostræ prædones intueremur. Sed vbi
præcedere aduertimus Pontificales illas tuas infulas,
recentibusque è quotidiana Lyturgia manibus,
rotari ferrum in publicæ libertatis vindictam,
etiam in senibus recruduit defflocata quamquam
ætate rediuiuæ quasi iuuentutis vegetus vigor, puduitque
vel infantes, non videri imperterritos ad
vulnera, & arma, quibus Metropoleos Gallicæ supremus
Antistes, vir iuxtà pius ac bellicosus primi
pilus accessisset.
 
Ne tamen Andabatarum more, videar in hoc
immenso laudum tuarum æquore discurrere, hærendi
priuatim in singulis, imponit necessitatem
infinita materies, quam si tota vitę tuę, quanta patet
intercapedine, velim insectari, videar equidem
audentior illo qui totam in nucleo quondam stipauit
Iliada, vel illo certe Romano pręfidentior, qui
Sibillinos furores vno se spiritu decantaturum non
temerariè magis quam insipidè iactitabat. Tuus
itaque nequaquam futurus Stesicrates, neque te
te in Atho efficturus, te te modò ex hac vnica in
Mazarinum conspiratione tamquam è compendio
satagam in volumen explicare, vt tantus videare,
quantus eluxisti, dicatque non nemo, vel ex hoc
vngue Leonem, sed leonem illum è Tribu Iuda,
cui vel satis est pugnaces excussisse iubas ad victoriam,
exertoque linguę minacis hiatu infremuisse
ad triumphum.