[retour à un affichage normal]

Accueil > recherche > Affichage d'une occurrence en contexte

Mazarinade n° A_4_37

Image de la page

Anonyme [1649], ARCHIPRÆSVLIS IN IOANNE FRANCISCO PAVLO GONDÆO, PROPTER IMPVGNATVM MAZARINVM, GERMANVS CHARACTER. ORATIO PANEGYRICA. , latinRéférence RIM : M0_146. Cote locale : A_4_37.



Hic imprimis velim patiare ILLVSTRISSME
PRÆSVL, eierari te iudicem, nempe modestiorem,
quam vt suo sibi calculo suffragari possit illa
virtus, quę si tamen expendatur ad æquioris trutinę
momentum, non adæquanda modo cum ipsis
Parisiensis Ecclesię luminibus ; sed omnibus elapsę
retrò vetustatis seculis anteponenda videatur.
Neque enim pręsignatis maiorum tuorum vestigiis
ingressus sustinuisti, donec gradatim assurgeres
ad editum illum magnitudinis apicem, in quo
non illos fortuna, sed consultæ sapientiæ prudentius
numen sessores esse voluit, vt quam in rectissimam
Gallorum amussim excoluerant virtutem,
eam, vel visendam in hoc circo, vel spectandam in
hoc amphitheatro facerent. Vnicus te te gradus
huic imposuit, fastigio, creditusque sacrarum paginarum
decantatus ille ad citharam gigas, certissimam
iniecisti de Amalecita siculo spem victorię :
si te pharum in consilio, ducem in opere, rectorem
vbique acciperemus.
Rapiunt me profecto non vulgares istius tantæ
virtutis illecebræ, neque colligari patiuntur disparatam
orationem, vt saltem in præfinitis immensæ
quasi periodi terminis adhærescens, cum te totum
in omni te, non possit cohibere, te totum saltem
vel in hac vnica tui parte propemodum amplectatur.
Quid enim in præsule desideret vel scrupulosior
iudex, quod in hoc contra pertinaces Mazarini
asseclas consilio non expromseris ? Scientiam