[retour à un affichage normal]

Accueil > recherche > Affichage d'une occurrence en contexte

Mazarinade n° A_4_38

Image de la page

Anonyme [1649], EPISTOLA AD CARDINALEM MAZARINVM PERQVAM VALIDIS rationibus suadetur, & ipsis Francisci Petrarchæ verbis admonetur, vt Tyrannidem quam in Francos, & in bonos omnes crudelissime exercet, citius deponat, vel se fortunæ inconstantis mox Ludribrium, & omnibus suppliciis objectandum proponat acsperet nunquam meritas sibi pœnas euasurum. , latinRéférence RIM : M0_1265. Cote locale : A_4_38.


fraude conseruandam, ferro etiam & fraude eandem amissurus
præcalaras planc diuitias comparasti esse omnibus odiosum atque
terrificum, quodque hinc sequitur, tibite perpetuo grauem metu :
vt enim periculi nihil sit quod in quibusdam vrbibus. Natura ciuium
præstat apta seruitio quando tamen pauor aberit animo recolenti,
quid ille huius, quod legitimi nomen habet Imperii metator
ac fundator primus audiuit à Laberio Romano equite : necesse
est, inquit, multos timeat, quem multitiment, cuius dicti ratio illa
est quam posuit Ouidius. Quia :
 
Quem metuit quisque perire eupit.
Positam prius ab Ennio vbi ait :
Quem metuunt oderunt, quem quisque odit, perisse expetit.
Vt tamen & periculum & metus etiam omnis cesset quod nonnullos
tyrannorum vel nutrita publicis malis audacia ; Vel nota
ciuium spondet ignauia ; an non saltem vllus est pudor his pre esse
quibus te subesse sit dignius ? præter iniustam vim omnibus imparem.
M. Tyrannidem Indui. P. Humanitatem ergo & iustitiam
exuisti, simul & procellosam vitam & cruentam aut certe dubiam
mortem Elegisti infelix. Dequo sola patria quæ te sustulit atque
aluit mortem speret. An vero non ille sat miser & quem miserum
volunt omnes ? An non ille miserrimus qui, tam miser esse non
possit vt sit dignus esse miserior ? M. Habeo summum inter ciues
locum. P. Habes in ciuibus tyrannidem, in arenis domum, in vepribus
statum, in prærapto sedem, in rapinis inopiam, in miseriis
inopiam. M. Sed mihi Reginæ Principumque amicitias quæsiui.
P. Hominum vero amicitia Rara est tu tibi Principum fingis amicitias
quos fortunæ splendor tumorque animi, omnium Imparium
contemptores facit. Principibus Charus es ? Vilis ergo tibi erit anima,
virtus, fama, qui es, otium, securitas : notus est mos principum.
Vix diligunt nisi qui his omnibus neglectis & abiectis illorum se
sæuitiæ & auaritiæ seruum fecit. Si ergo Charus es principibus
non est quod amplius de te quæram, vilis es tibi. M. Bonis artibus
Reginæ & Principibus charus sum. P. Vanitate, an periculo, an
criminibus ? Fortassis homicidio, veneficio, lenocinio, proditione
blandisei, atque mendaciis, mala peste, sed publica quanquam vsus
excuset, & commendet vrbanitas, hæsunt quidem artes prometendi
his principibus aptiores, quibus inimicitius nihil est quã virus
& litteræ in his igitur nulla spes tibi fuit ad amicitias principũ