[retour à un affichage normal]

Accueil > recherche > Affichage d'une occurrence en contexte

Mazarinade n° A_4_35

Image de la page

Anonyme [1649], EXEMPLVM SINE EXEMPLO, IN Orbe Christiano, vel etiam Ethnico, nempe Serenissimi Regis CAROLI, magnæ Britanniæ, & Hyberniæ Augustissimi Monarchæ à nonnullis subditis suis, scilicet Rebellibus, & post homines natos immanissimis Parricidis, crudeliter & indignè obtruncati, & capite percussi, etiam ante ipsius ædes Palatinas, vulgò dictas Albam Aulam propè Fanum Westmonasteriense. , latinRéférence RIM : M0_1327. Cote locale : A_4_35.



Moliri grauius se benè posse putant.
Sic acuit ferrum Troiano sanguine Pyrrhus,
Stringeret vt Priamum liberiore manu.
"Nemo repentè fuit sæuissimus : infera regna
Non saltu, facili sunt adeunda gradu."
Ad sceleris ventum est tandem fastigia summa :
Nil maius, quod iam suggerat, Orcus habet.
Nempè quod & prohibent diuina humanaque iura ;
Imò quod haud ipsos credo probâsse reos :
Acritèr hoc audent, Phœbo spectante ; nec vlla
Fulmina de cœlo, quæ meruêre, timent.
Et Regis Regnique simul, qùasi vile fuisset,
Impia Gens sacrum messuit ense Caput.
Nec tamen horrendum toti scelus imputo genti,
Absit in immeritos stringere velle stylum :
Fæx populi coijt, stipatáque milite multo,
Effera, pro libito, quod volet, illud agit.
Bellua multorum Capitum rea fassa ; nec vnquam
Tam sacro patriam sanguine lauit humum.
Ocyùs hoc facinus gratis donabimus ipsis,
Si quod adhuc gravius posse patrare putent.
Vnica sunt illis sceleris solatia tanti,
Quod sequitur, minus est, & nihil instar erit.
Iam secura potest omnes sæuire per annos,
Quicquid aget Gens tam barbara, mitis erit.
Præmia digna quidem retulit : graueolentis Auerni
Quæ iacet in fundo, non habet, vnde cadat.
Demete iam Satrapas, vti summa papavera, ferro,
Et populos, quasi sint gramina, falce seca
Qui pietatis iter monstrant, & ad æthera callem,
Vestra premat nostros Carnificina Duces.