[retour à un affichage normal]

Accueil > recherche > Affichage d'une occurrence en contexte

Mazarinade n° C_3_104

Image de la page

Anonyme [1649], LVTETIÆ AD REGINAM suasoria & deprecatoria LAMENTATIO ex Hieremiâ deprompta. , latinRéférence RIM : M0_2336. Cote locale : C_3_104.


hostili Anglorum & Hispanorum, & non esset auxiliator.
 
4. Viderunt me hostes, & deriserunt consilia Mazarini tui.
Peccatum peccauit Mazarinus, propterea instabilis factus
est, omnes qui glorificabant eum, spreuerunt illum, cum viderunt
perfidiam eius, ipsa autem gemens & conuersa sum
retrorsum, deposita sum vehementer non habens consolatorem,
vide ô Domina Regina afflictionem, quoniam erectus est
inimicus Mazarinus. Manum suam misit hostis Condæus ad
omnia desiderabilia eius, qui vidit suos milites ingressos sanctuarium,
vndique polluentes : omnis populus meus gemens
& quærens panem, dederunt prætiosa quæque pro cibo
ad refocillandam animam : vide ô Regina quã facta sum vilis.
5. O vos omnes qui transitis per Franciam, attendite & videte
si est dolor sicut dolor meus, quoniam vindemiauit me
Mazarinus in die furoris sui, furori que suo meam promisit ruinam ;
expandit rete pedibus meis, conuertit me retrorsum, posuit
me desolatam diebus plus sexaginta mœrore confectam,
non est tamen infimata virtus mea, dedit me Dominus
in manu huiusce Mazarini, de qua, faxit, potero surgere :
abstulit omnes magnificos meos de medio mei, vocauit aduersum
me, inimicum regni Archiducem Leopoldum, vt contereret
electos meos Parisien ses Senatores, populum que vt mentitur,
rebellem.
6. Torcular calcauit Mazarinus Lutetiæ, idcirco ego plorans
& oculus meus deducens aquas, quia longe factus est à me
consolator, afferens pacem. Facti sunt ciues mei quasi perditi,
quia inualuit inimicus meus ille Mazarinus, expandit Lutetia
manus suas, non est qui consoletur eam : mandauit Mazarinus
aduersum Lutetiam in circuitu eius hostes eius, & facta
est heu ! Lutetia qua si polluta menstruis inter eos, iniustus est
Mazarinus, quia os eius ad iracundiam non prouocaui : audite
obsecro vniuersi populi & videte dolorem meum, milites mei
multi & ciues mei abierunt in captiuitatem ; vocaui amicos
meos & ipsi susceperunt me, sacerdotes mei & senes in vrbe
consumpti sunt, qui quæsierunt cibum sibi vt refocillarent
animas suas. Vide ergo ô Regina quo modo tribulor, conturbatus
est populus meus valde, conturbatum est Parlamentum
in memetip sa quoniam amaritudine plena sum, foris interficit
gladius & domi mors similis est ; foris bellum & intus : audierunt
tui principes & ministri, quia ingemisco ego, & putant