[retour à un affichage normal]

Accueil > recherche > Affichage d'une occurrence en contexte

Mazarinade n° C_3_104

Image de la page

Anonyme [1649], LVTETIÆ AD REGINAM suasoria & deprecatoria LAMENTATIO ex Hieremiâ deprompta. , latinRéférence RIM : M0_2336. Cote locale : C_3_104.


quod non est qui consoletur me, omnes inimici mei audierunt
malum meum, lætati sunt quoniam tu fecisti, abduxisti diem
consolationis & Mazarinistæ tui fiant similes mei, ingrediatur
omne malũ eorum coram te & deuindemia eos sicut deuindemiasti
me propter iniquitates eorum, multi enim gemitus mei
& cor meum mœrens.
 
7. Quomodo obtexit caligine in furore suo Mazarinus Lutetiam ?
proiecit de sancto Germano inclitam Lutetiam non
est recordatus Lutetiæ ciuitatum Franciæ principissæ in die
furoris sui, præcipitauit Condæus, nec pepercit, omnia speciosa
Parisiorum, destruxit in furore suo munitiones Lutetiæ
& deiecit in terram, polluit Regnum & Principes eius, sed nõ
confregit in ira furoris sui omnem Parisiorum Gloriam, solum
modo auertit retrorsum dextram suam à facie Mazarini,
& succendit Parisiis, quasi ignem flammæ deuorantis in giro ;
tetendit arcum suum quasi inimicus, firmauit dextram suam
quasi hostis contra me, & occidit omne quod pulchrum erat
visu in procinctu Lutetiæ, & nescimus quare effudit quasi
ignem indignationem suam, factus ille Condæus velut inimicus
nondum tamen præcipitauit Parisios, nec mœnia eius,
dissipauit quidem munitiones eorum, & repleuit in Lutetia
humiliatum & humiliatam, obliuioni tradidit Mazarinus in
Lutetia festiuitatem & Gloriam & in indignationem furoris
sui Regem, & Reginam.
8. Cogitauit Mazarinus dissipare Lutetiam, tetendit funicuculum
suum, & non auertit manum suam à perditione, luxitque
populus & magistratus pariter fere dissipatus est, perdidit
meum Regem, Principesque meos continuit, Ducem pulchrum,
fortem & cæteros, non est lex & Mazarinistæ non inuenerunt
bonam promissionem à populo, non conticuerunt
Senatores Parisienses, & populus accinctus est armis,
abiecerunt in terram capita sua mulieres Lutetiæ : defecerunt
quidem præ lachrimis oculi mei, conturbata sunt viscera mea,
effusum est in terra jecur meum super desolationem populi
mei, cum deficeret paruulus & lactens in plateis Lutetiæ. Matribus
suis dixerunt, vbi est triticum ? cum exhalarent animas
suas in sinu matrum suarum.
9. Cui comparabo te ? vel cui assimilabo te filia Hispaniæ ?
cui exequabo te, & consolabor te Regina Anna Austrichea ?
magna enim debet esse velut mare contritio tua, quis medebitur
tui ? Mazarinistæ tui dixerunt tibi falsa & stulta, nec aperiebant