[retour à un affichage normal]

Accueil > recherche > Affichage d'une occurrence en contexte

Mazarinade n° A_4_36

Image de la page

Dubosc-Montandré, Claude [?] [1649], ICON TYRANNI, IN INVECTIVA CONTRA MAZARINVM, EXPRESSA ET AVCTA. , latinRéférence RIM : M0_1674. Cote locale : A_4_36.


regimine molem imperij succuteret. Sic Pisoni fasces
consulares commisit, vt eorum saltem fulgorem
sub annuo ridendi Consulis Imperio suffuscaret.
Sic te denique nobis imposuit, vt sub deside,
sub ignaro, sub crudeli, sub impio, sub obscœno,
sub aleatore denique ministro, quem armis non
poterat hosticis, vitiis saltem tuis Liliorum fulgorem
offuscaret, vt quod impetu non poterat Hispano,
tua fœliciùs mollitie robur eneruaret.
 
Neque tamen euicit quod expetebat, te quidem
in hoc Gallorum Theatro visendum omnibus non
tàm propinauit indigenis quàm exteris, & iniecit
spem Leonibus & Aquilis ; si coniuratis armis in
nos irruerent, ita fore tandem, vt promotos sub
Richelæo limites imperij, sub Mazarino, sectatore
alearum, deliciarum omnium mancipio transgrederentur ;
sed non emollescere potuimus etiam te
præside ; quóque molliorem aduertebamus ministrum,
eò magis obdurescebat nostra virtus, vt assueti
triumphis & victoriis, etiam sub deside militem
non dedisceremus. >Quot enim non corruêre propugnacula, quot
nostris tormentis discussæ radicitùs arces non cecidere,
quot victricibus armis non decursæ sunt
nationes, quæ littora, quæ plagæ non eo sudarunt
sanguine quem effudimus, quoties profecti, regressi
sumus sine palmis, quoties aggressi non
triumphauimus, imò quod superat fidem, vicimus
sæpiùs quàm pugnauimus, & ita visa est ancillari
nostris Imperatoribus fortuna, vt interdùm videretur