[retour à un affichage normal]

Accueil > recherche > Affichage d'une occurrence en contexte

Mazarinade n° A_4_36

Image de la page

Dubosc-Montandré, Claude [?] [1649], ICON TYRANNI, IN INVECTIVA CONTRA MAZARINVM, EXPRESSA ET AVCTA. , latinRéférence RIM : M0_1674. Cote locale : A_4_36.


gentili tuo, sed errasti profecto cum facessere iussisti
procul à Gallia : notam enim iam abunde nobis
virtutem dedisti suspiciendam exteris, & fecisti
vt crederent turbulentiorem esse te, vel nequiorem
quam PETILIVM, qui maiorem APRICANO
virum ablegares, & ipsum etiam exilium tanti Herois
commendatione illustrates.
 
Speciosa tamen fuit illa crudelitas, qua, tres
sublaturus triumphatores, in bello saltem tortorem
quæsiuisti, vel in exilio pœnam, conspicatus
rationem, qua vel te authore, gloriosè tamen, vel
emorerentur, vel aliò facesserent. Sed egisti crudelius
cum BEAVFORTIO & HOVDANCVRIO,
quorum primum in spem imperii crescere, creuisse
alterum videbas, & vtrumque quod inclytus esset,
car ceribus inclusum delitescere voluisti, ne cæcutiret
tibi debilis acies in obtutu splendoris, qui
multus ex vtriusque, vel virtute vel natalibus emicans,
scelestæ tibi vitæ tuæ sordes & sordidam cunarum
tuarum humilitatem exprobrabat.
Vah flagitiosum caput ; itane tibi mentis aciem
perstrinxit honoris ille non meritus apex, vt in
Principis & Magistri equitum ardua capita luserit
audacior manus, itáne te deiecit è sana mente, vt
speraris impune futurum hoc facinus Gallis, quod
ne vix fortunæ quidem ignosceremus.
Fuit ille tamen tuus imprudens furor, abstulisti
enim ignominiam carceribus satellitij tui Basilicis,
ex quo fieri placuit, eosdem, tantæ dignitatis
domicilium, illustrasti ergastulorum tenebras,