[retour à un affichage normal]

Accueil > recherche > Affichage d'une occurrence en contexte

Mazarinade n° A_4_36

Image de la page

Dubosc-Montandré, Claude [?] [1649], ICON TYRANNI, IN INVECTIVA CONTRA MAZARINVM, EXPRESSA ET AVCTA. , latinRéférence RIM : M0_1674. Cote locale : A_4_36.


in oculis Galliæ, in hoc orbis compendio
in hoc Ecclesiæ theatro, obscœne, crudelis, intemperans,
proditor, sacrilege, ô pudor Ecclesiæ ! ô Ga§lliæ
dedecus ! ô mundi propudium ! Extractum è plebeijs
cunarum sordibus mãcipium eueximus super
omniũ capita : non ab aratro, inde enim & Consules
olim prodibant, & Dictatores ; sed à turpi sordidæ
conditionis cœno petitas manus nostro pręfecimus
Themoni, intemperantissimũ Cyclopem purpurâ
sacrâ vestiuimus : quis ad hęc non expauescat ?
 
Modum tamen hactenus imposuisti furori tuo,
Mazarine & quamquam in multos sæuiisti, non te
tamen latuit in quas animaduerteres : non placuit
imperito capiti doctus ille furor, & plebeiæ crudelitatis
esse putasti, scire, in quos exsæuires. Ignorare
voluisti quæ faceres, vt quam exsatiare non
poteras sitim sanguinis in numero virorum quos
te, scires cædere, exsaturares saltem in illis quos
nescires, dum numerosiores arbitrareris.
Mysticum arbitraris hoc scelus, cui præludo, sed
tuum non esset nisi propalam fieret. An putas excidisse
nobis hoc facinus nuperum, quo Parisiensem
aggressus themidem in BLAMENIO & BROVSELIO,
iustitiæ duo firma suffodiebas fundamenta
vt excussis duobus illis Cardinibus circa quos rotari
sciebas intemeratæ semper æquitatis orbitam,
etiam, quos non nosses, plecteres, dum quos obices
sciebas ad hanc crudelem inscitiam, incarcerares.
Videbatur infæcundior animus ad crimina, nisi
vel vnico partu millena tumultuatim effunderet, &