[retour à un affichage normal]

Accueil > recherche > Affichage d'une occurrence en contexte

Mazarinade n° A_4_36

Image de la page

Dubosc-Montandré, Claude [?] [1649], ICON TYRANNI, IN INVECTIVA CONTRA MAZARINVM, EXPRESSA ET AVCTA. , latinRéférence RIM : M0_1674. Cote locale : A_4_36.


quamquam nulli peperceras virtuti, quia tamen
singulatim omnes lacessiueras, videbaris tibi segnior
donec omnes simul appeteres, & in iustitia,
quam esse sciebas cæterarum Pharum ; earumdem
omnium splendorem exiingueres, ita videlicet nec
virtutes putabas te odisse, nisi vel vno dumtaxat
telo simul omnes læderes.
 
Fælices illi profecto sunt quos in furorum tuorum
metam selegisti, melius enim ipsorum virtuti
ne vel centum suffragarentur Panegirici, dum extollerent,
quam tu, dũ deprimis, & si TERTVLIANO
IVDICE, diuinum esse debuit illius Ecclesiæ decus,
quod impetebat NERO, emicare profecto debuit
præ cæteris BLAMENII & BROVSSELII virtus quos
tu præ cęteris ad crudelitatis tuæ carnificinam seponeres,
ex odio quippe tuo, quisquis sapit virtutis
definit mensuram, & qui modo scire voluerit pretium
sui, ex odio vel amore tuo sumat amussim,
ne aberret.
Non igitur amplius miror etiam pueris & infantibus
regiis vsque adeo inhorruisse hanc improbitatis
tuæ imaginem, vt vel in obtutu tuo fastidiat
noster PHILIPPVS, & in nomine, noster itidem
IVLIVS cohorrescat.
Fecisti improbe, vt hoc augusto IVLII nomine,
quod ex titerat hactenus Heroum votũ, velipsi se
putent infantes de honestari, quod hoc idem indiderit
tibi temeritas : quod enim lustricus parens
Condææ gentis surculo nomen IVLIVM imposuisti
vel inde sumit prauum augurum, adultus infans
& exorrescit totus dum te cognominem attendit.