[retour à un affichage normal]

Accueil > recherche > Affichage d'une occurrence en contexte

Mazarinade n° A_4_36

Image de la page

Dubosc-Montandré, Claude [?] [1649], ICON TYRANNI, IN INVECTIVA CONTRA MAZARINVM, EXPRESSA ET AVCTA. , latinRéférence RIM : M0_1674. Cote locale : A_4_36.



In procinctu eram vt perorarem nisi processisset
obuiam quod ille postremum ausus est,
neque enim hæc ipsi recensita scelera fecere satis.
Sed illa sunt pręludia machinantis aliquid deterius,
ô Galli : sparsam enim in hæc omnia crimina
modò collegit impietatem, vt toto quasi scelerum
impetu, totus & ipse pariter in nos irruat. Non
satis est viduasse domos, ciuitates exhausisse, fana
spoliasse, facultates ex opimis beneficiis collectas
impendisse in nefarios vsus, insontes multasse,
ærarium publicum expilasse, toti Galliæ vastitatem
intulisse, nisi vobis postquam eripuit fortunam,
eripiat & vitam, immersosque bellorum ciuilium
furoribus, vel ense demetat hostico, vel proprio,
vestroque satur & auro & sanguine, saluus ad
indigenas suos regrediatur.
An non illud patet etiam cęcutientibus consilium :
regem nobis non abstulit modò, sed furatus
est, aususque sacrilegas in ipsum iniicere manus,
quasi parum esset totam diripuisse Galliam, ipsam
etiam maiestatẽ regiam prædo nocturnus deprędatus
est. Ad famem nisi iam omninò compulit, compulsurus
est, eóque redegit, vt neviuere quidem sub
mansuetissimo Rege liceat sine rebellione, imposuitq ;
vel vincendi Regis, vel moriendi necessitatẽ.
Quò spectarit hæcrabies, coniectate pueri (neque
enim homines desiderat hoc iudicium.) Equidem
nisi totus in LENSIENSI clade ita periit
Leopoldus, vt sese nondum colligere potuerit ab
hoc terrore quem incusserat nuper incumbens ipsi
à tergo Condæus, si adhuc è pristino heroë quem