[retour à un affichage normal]

Accueil > recherche > Affichage d'une occurrence en contexte

Mazarinade n° C_5_56

Image de la page

Dubosc-Montandré, Claude [?] [1649], ICON TYRANNI IN INVECTIVA CONTRA MAZARINVM EXPRESSA. , latinRéférence RIM : M0_1674. Cote locale : C_5_56.


internecionem. Virgineum florem multoties sacril ego concubitu
decerpsisti, sed appetentem publicæ castitatis libidinem
non exsatiabas dum te scortis & meretricibus priuatim
immisceres. Multos euertisti fortunis, sed dum in publicam
perniciem, sacra immineret auiditas, ponebat in priuatis
capitibus furor tyrocinium, vt publicis direptionibus præluderet.
 
Nihil amplifico Mazarine, Vix enim cogitando, nedum
scribendo possum asse qui, quæ tu exequendo peregisti quidquid
dixi, tuum est, imo tuum forte non est, quia minus est,
quam quod egisti. Quid ergo tantum illud est ; audiant &
oderint Galli, Hispani, Germani. Ecclesia, totus oibis. Paci
iam prope sanciendæ Leones inter, aquilas & lilia solus obstitisti,
vt saltem Neronis ad instar, cum solus non competeres
ad crimina, quæ auebas ; communi totius Europæ propemodum
incendro mentem exsaturares ; Non satis fuit crudelitati
tuæ, Gallorum effundere fanguinem iniquo multoties
carnificum gladio, nisi vel ipsis etiam cruentis omnium
gentium tortentibus innatares, priuatasque perosus cædes
publicè fieres homicida Non fecissent satis venerituæ constupratæ
passim in vibibus selectæ virgines, nisi & sacrilegus,
& adulter, & incestus, & ereptor cum effreni militum
licentia, subiisses in omnes gentes admissarius, secretiorémque
pudorem, ad ipsa penetralia prælucentibus tibi flammis
impudicis compressisses : sterilis tibi visus fuisses ad supplicia,
& pœnas, si mottem miseris dolorum terminum intulisses,
propterea gladio bellico depopulatus Prouincias, &
intra regnum & extra, vastitatem intulisti, vt quam inuidebas
miseris mortem, vitalem faceres : non hoc Nero, non
hoc Procustes, non hoc fecisset tuus Dionysius, sed tu crudelior
commentus es quomodo etiam ante mortem enecares.
Proh nimiam Gallorum cæcitatem ! homicidas priuatos
quotidie subigebamus in crucem, & te publicum patiebamur :
latrones & sicarios imponebamus in equuleum, &