Dubosc-Montandré, Claude [?] [1649], ICON TYRANNI, IN INVECTIVA CONTRA MAZARINVM, EXPRESSA ET AVCTA. , latinRéférence RIM : M0_1674. Cote locale : A_4_36.
Page précédent(e)

Page suivant(e)

-- 11 --

ab humili denique mancipio Regem informari.
Sed ita te crediderim non sine diuûm
mente hallucinatam, vt intelligant exteri, quàm
regale sortitus sit noster LVDOVICVS ingenium,
qui videlicet ab hac tanta vitiorum contagione illibatam
indolem seruauerit, vixeritque puer sub
obscœno castus, sub bilinguisincerus, sub auaro liberalis,
sub crudeli mansuetus, sub impio denique
regimine pius, neque fingi se passus sit vnquam ad
amussim, ad quam dirigebatur.

 

Non igitur insoles cendum tibi, Mazarine, neque
propterea sumendi maiores spiritus, quòd assederis
clauo Gallico : eadem enim fortuna quæ Nerones
Romanis, Cambyzes Persis, Pisistratos Athenis,
Dionysios denique, & Agatocles Gentilibus tuis
Syracusis, eadem te nobis imposuit ; & quamquam
ibi sedisti, vbi sederunt Cardinales, Ambosiani,
Petrochorenses, & Richelæi, virtutis tamen præmium
non fuit hoc culmen, sed cœcæ temeritatis,
quæ felicibus Gallorum armis obstruere nullos
cùm eualuisset obices, te censuit opponendum,
vt, te non impediente quidem ; sed non promouente,
ita denique cursum fœlicitatis nostræ
remoraretur.

Sic eadem quondam fortuna, Sardanapalum Assyrio
clauo præfecit, vt quotidianis virtutis Assyriorum
incrementis sub impotenti libidinum suarum
Principe modum statueret. Sic Balbo Michaëli
subiecit Aquilas, vt sub inscientissimo mortalium
capite, firmam licet, sed omni destitutam

Page précédent(e)

Page suivant(e)


Dubosc-Montandré, Claude [?] [1649], ICON TYRANNI, IN INVECTIVA CONTRA MAZARINVM, EXPRESSA ET AVCTA. , latinRéférence RIM : M0_1674. Cote locale : A_4_36.