Dubosc-Montandré, Claude [?] [1649], ICON TYRANNI, IN INVECTIVA CONTRA MAZARINVM, EXPRESSA ET AVCTA. , latinRéférence RIM : M0_1674. Cote locale : A_4_36.
Page précédent(e)

Page suivant(e)

-- 10 --

qua lenonem diceris egisse, postquam ex
infami mancipiorum fæce quasi subirato partu
Natura tete excreasset.

 

Inuexisti, flagitiose, personam illam in hocce
Gallici pudoris theatrum, ad quod ante te nullus
adrepserat sic turpis actor, & exclusisti pietatem à
regia nostra, dum aulicorum Pharus sceleribus
dumtaxat & flagitiis prælucebas ; quis enim ea non
credidisset impune vestigia teri posse, quæ præsignaret
Ecclesiasticus murex, & quis erraturum se
tandem arbitraretur, si se ad amussim tuam, tanquam
ad propositum virtutis exemplar exigeret :
sed non aduertebamus maligno tibi fulgore ignescere
purpuram, & ardere sceleratis flammis criminum
quibus modestum illius pudorem succendisti.

An tamen fuisti satis impius, vt in eam tibi mentem
tutelæ regalis administrationem seponeres,
quo faciliùs in hac molli Regis infantis indole
tuam imprimeres ; lentosque REGVLI non communia
fata, vel in aditu vitæ præsagientis affectus
ad tuos ad temperares. Ausus est hoc profectò consilium,
te spectante, Gallia & passa es Scironi committi
tuum Achillem instruendum ad rapinas,
dum & Polybios Æmiliano, & Firmianos Crispo,
& Agrippas Augusto, & Arsenios multos Arcadio
tuo præficiendos haberes.

Proh Deum immortalem quæ tuos hoc fascino
potuerunt oculos obnubere tanta carmina, vt
non aduerteris fœdum esse, & insolens hactenus,
Sceptrum à pedo, solium ab ararro, Regiam à mapalibus,

Page précédent(e)

Page suivant(e)


Dubosc-Montandré, Claude [?] [1649], ICON TYRANNI, IN INVECTIVA CONTRA MAZARINVM, EXPRESSA ET AVCTA. , latinRéférence RIM : M0_1674. Cote locale : A_4_36.