[retour à un affichage normal]

Accueil > recherche > Affichage d'une occurrence en contexte

Mazarinade n° C_3_104

Image de la page

Anonyme [1649], LVTETIÆ AD REGINAM suasoria & deprecatoria LAMENTATIO ex Hieremiâ deprompta. , latinRéférence RIM : M0_2336. Cote locale : C_3_104.


infidelitatem suam vt te ad penitentiam prouocarẽt ;
fecerunt autem tibi assumptiones falsas & eiectiones, plauserunt
super te manibus omnes transeuntes per Europam, sibilauerunt,
& mouerũt capita sua super filiam Hispaniæ. Hæccine
est illa Regina, dicentes, tanti Principis mater, & tanti
Regni Regens & quæ deberet esse gaudium Vniuersæ Franciæ ?
aperuerunt os suũ super te inimici tui, sibilauerunt & fremuerũt
dẽtibus, & dixerũt, deuorabimus : estne ista dies quã
à te Austrichæa expectabamus ? inuenimus tamen & vidimus.
 
10. Fecit Mazarinus quæ cogitauit & compleuit sermonem
suum, quem inceperat à diebus antiquis in Italia, destruxit &
non pepercit & lætificauit super te inimicum & exaltare pretendit
cornu hostium tuorum, clamauit cor Parisiorum ad te
super sangui-sugas populi, diuitiarũ que Monopolos. Deduximus
quasi torrẽtem lachrimas per diem & noctem, non dabimus
requiem tibi, neque tacebit pupilla oculi nostri, donec
liberi ad panem fuerint aditus, effunde ergo sicut aquam cor
tuum ante conspectum Lutetiæ, leua ad eam manus pro anima
paruulorum meorum & pauperum qui fame pereunt in
capite omnium ciuitatum, vide ô Regina & considera quem
vindemiaueris ita, ergo ne comedent mulieres fructum suum,
paruulos ad mensuram palmæ, sed excludatur à palatio Regis
Mazarinus, foris puer & senex, virgines meæ, & iuuenes mei
ceciderunt gladio, interfecisti in die furoris tui, percussisti
nec miserta es, vocasti quasi ad diem solemnem qui terrerẽt
me de circuitu, & non fuit in die furoris Condæi vix qui effugeret,
& relinqueretur : quos educaui & enutriui inimicus
meus Mazarinus tuus consumpsit eos.
11. Ego Lutetia videns nunc paupertatem meam in virga
indignationis tuæ, me minasti & adduxisti in tenebras, &
non in lucem, tantum in mẽ vertisti & conuertisti manum
tuam totã die, onustum fecisti populum meum, & Vrbem
meam, ædificasti in gyro meo, & circum dedisti me felle & labore :
in tenebrosis collocasti me, quasi mortuos sempiternos,
circumedificasti aduersum me, vt non egrediar, aggrauauisti
Parlamentum meum, sed & cum clamauero & rogauero exclusisti
orationem meam.
12. Conclusit vias meas Condeus, & semitas meas subuertit,
vrsus insidians factus est mihi, leo in abscõditis, terendit arcũ
suum, & posuit me quasi signum ad sagittam, misit in renibus
meis filias pharetræ suæ, facta sum in derisum exercitui suo