[retour à un affichage normal]

Accueil > recherche > Affichage d'une occurrence en contexte

Mazarinade n° C_3_104

Image de la page

Anonyme [1649], LVTETIÆ AD REGINAM suasoria & deprecatoria LAMENTATIO ex Hieremiâ deprompta. , latinRéférence RIM : M0_2336. Cote locale : C_3_104.


eorum aduersum me : tora die sessionem eorum in Italiam & resurrectionem,
vide, ego sum psalmus eorum, redde eis vicẽ ô Regina iuxta opera manuum
suarum, persequere eos in furore & contere eos sub Parisiis ô Regina.
 
17. Quomodo filii Parisiorum incliti, delicatuli, compti & amicti auro
primo & purissimo, reputati sunt in vasa testea, opus manuum figuli ? filij
mei crudeles qualis Austrichea in Sangermano, nondum, nondum manus
mulierum misericordium coxerunt filios suos, nec facti sunt cibus corum in
contritione Lutetiæ, num compleuit Mazarinus furorem suum, & effudit
iram indignationis suæ ? vix crediderunt Reges terræ & vniuersi habitatores
orbis quoniam ingrederetur hostis & inimicus Mazarinus per portas Parisiorum,
propter scelera Mazarinistarum & iniquitates Ministrorum eius ;
fugistis, errauerunt in Parisiis, non tamen clamauerunt populi, recedite, abite
& cum illi Mazarinistæ abstulerint Regem, iurgati sumus & commoti diximus
inter gentes, dabit Deus vt Mazarinus non habitet in nobis.
18. Cum adhuc subsisteremus, non defecerunt oculi nostri ad auxilium
nostrum vanum, cum respiceremus attenti ad gentem Normanam, quæ saluare
nos poterat, sed velociores fuerunt persecutores nostri a quilis cœli, super
montes persecuti sunt nos in deserto, in Sandionisiaco, Gonesio, Bourgeio,
Corbeio & Brieo insidiati sunt, Rex noster captus est in nobis, cui diximus,
in vmbra tua viuemus in gentibus. Noli gaudere & lætari filia Austrichea
quæ habitas in terra sancti Germani, sorsan ad te quoque perueniet
calix noster, & sicut Maria de Medicis aliquando inebriaberis, &
completa est iniquitas tua, ô Mazarine, vltra non transmigrabis Regem,
modo visiter iniquitatem tuam filia Hispaniæ & discoperiat peccata tua.
19. Recordare, Regina quid acciderit nobis, intuere & respice opprobrium
nostrum, hæreditas nostra versa est ad alienos, domus nostræ ad extraneos,
pauperes facti sumus absque pecunia, & Prouinciæ nostræ, quasi
desertæ : aquam nostram pecunia bibimus, ligua nostra pretio comparauimus :
ceruicibus nostris minabamur, lassis non dabatur requies, Gonesio
dedimus manum & Borgeis, vt saturaremur pane, Mazarinistæ tui peccauerunt,
& sunt tecum, & nos iniquitates eorum portauimus : serui dominati
sunt nostri & non fuit vsq ; nunc qui redimeret de manu eorum : in animabus
nostris attulimus nobis panem à facie gladij in deserto, pellis nostra quasi
clibanus exusta est à facie tempestatum famis, mulieres in Parisiis humiliauerunt
& puellæ in ciuibus Lutetiæ, defecit gaudium cordis nostri, versus est
in luctum chorus noster, cecidit corona capitis nostri, væ Mazarinistis quia
peccauerunt, propterea mœstum est cor nostrum, ideo contenbrati sunt
oculi nostri, dispereat Mazarinus & ambulent cum eo sibi adhærentes.
20. Tu autem ò Regina in æternum permane & solium filii tui in generationem
& generationem ; quare in perpetuum obliuisceris nostri & derelinquis
nos, in longitudine dierum ? conuerte te ô Regina ad nos & conuertemur,
innoua dies nostros sicut à principio, sed proiiciens repulisti, tu irata es
contra nos sumus irati contra te vehementer, sis nobis in bonam Reginam sicut
fuimus tibi semper in bonam vrbem Parisiensem : nun quid satis super flumina
Parisiorũ sedimus, & illic fleuimus, reuertere, reuertere, pulchra Sunamitis,
intueamur vultum Regis, disperde omnes inimicos meos, fiat pax in
virtuté tua & abundantia in turribus meis. Anna Anna conuertere ad populum
tuum Parisiensem.

FINIS.