[retour à un affichage normal]

Accueil > recherche > Affichage d'une occurrence en contexte

Mazarinade n° C_5_56

Image de la page

Dubosc-Montandré, Claude [?] [1649], ICON TYRANNI IN INVECTIVA CONTRA MAZARINVM EXPRESSA. , latinRéférence RIM : M0_1674. Cote locale : C_5_56.


satis erat fecisse, vt millies in ctucem subigereris, nisi te
quem admodum erexerat iniustitia, ita conseruasset.
 
Agedum in quo hærebimus Mazarine, an in veneribus,
& deliciis, in quibus vel ipsa iterum arque iterum erubuit
purpura, quæ seruiles tuos humeros honestabat ? profecto
non est operæ pretium in his immorati, in quibus deposuisti
tyiocinium impietatis, ne videamur sectari ibidinem, cuius
vel adolescens rudis non eras. An perscrutabimur versipellem
[1 mot ill.] & insidiatricem animam, quæ tuis omnibus sceleribus
famulata, ne cum atrocitate sua ; quanta erat, viderentur,
Laruam obducebat ? imputare posses hoc vitium gentilibus
cunis, neque tuum arbitramur esse, quod natura tibi
commune cum aliis ingenuit. An hærebimus in vindicta,
quæ te tenacissimum iniuriatum ita vocauit in omnium inuidiam,
vt ne vel ipsis quidem posses sapere, qui te tamen
æmulabantur. Et hoc pariter crimen cum Libanio vocares
splendidum furorem, qui cum nobiles omnes, vtimpiè mentitur
mundus, habeat asseclas, te vel primipilum habere debuit,
vel pharum, vt cum authoritate fieret. An attingum
homicidia tua ? quo idiana sunt, & plebeij furoris est in vulgari
sanguine vilescere, dum nequit in ipsis procerum iugulis
exsatiari ? Venus, proditio, vindicta, homicidium, priuata
sunt crimina, dixerim priuatum impietatis tuæ satellitium,
ac qua si prætorianos improbitatis domesticæ laterones, quibus
priuatus indulgebas, ne, si publicè fierent, segnior vider
eris ad crimina, qui te ambires audaciotem haberi.
Prodeat itaque furor ille tuus è domesticis parietibus, &
cum splendorem affectet vel in sceleribus apricetur ille tandem
ad lucem publicam, vt quæ tuis sapuit, omnium inhorrescat.
Prodiuit profecto sed cum apparatu, & in publica
tua rabie visus est renasci vetus ille Caligulæ furor, qui Romanis
olim omnibus vnum caput expetebat, vt in vno posset
iugulo simul omnium sanguinem ebibere. Innocentes suffixisti
patibulo ; publicum fuit scelus, sed quia fiebat in priuatis
capitibus, ideo tuum pudet nuncupare, quod non ediderit