[retour à un affichage normal]

Accueil > recherche > Affichage d'une occurrence en contexte

Mazarinade n° C_5_56

Image de la page

Dubosc-Montandré, Claude [?] [1649], ICON TYRANNI IN INVECTIVA CONTRA MAZARINVM EXPRESSA. , latinRéférence RIM : M0_1674. Cote locale : C_5_56.


tibi publico Prouinciarum prædoni parcebamus. Sacrilegos
& incestos subiiciebamus flammis, & te venereis ignibus
propalam exardescentem, viuum etiam non decoquebamus.
Trucidabamus incentores priuatarum seditionum,
téque Europææ seditionis & fomitem, & fautorem inultum
esse sinebamus. In te, in te sæuiendum fuit, dum tu in omnes
desæuires, tibi vni non parcendum erat, dum tu nemini parceres ;
tuum vnius licet purpuratum caput violandum erat,
cum tu nihil, sacrum quamuis illud & venerabile illibatum
esse patereris, sed quamuis furori nostro debebaris iampridem
victima ; tuo tamen ideo parcebamus capiti, vt publicum
Gallicæ gentis anathema, publica etiam Themidis iustitia,
vel demeteret ferro publico, vel proscriberet.
 
Pœnitet me prope calamum meum tanto scelerum
Oceano commisisse, vnde nunquam emersurus videar, si
vel intact â criminum tuorum plebeculâ, velim grandiora
duntaxat insectari ; non tamen gradiar retro, quamuis animo
nunc meo cum horrore progrediatur obuiàm, ad cuius
obtutum conniuerent vel atrociores oculi, conscios haud
temerarius arbitrarer.
Quid illud est quod grande dicturus videor & insolens
Mazarine, diuina tu ipse : si tamen in horrenda criminum serie,
secernere tu potes ipse quod sic maximum, qui maximum
nullum arbitraris, si maius possit aliquod excogitari. Nosti
CONDÆVM, nosti fulgorem Gallici nominis & Solis iridem
Ludouicæi, nosti Rochroënsem, nosti Noclinghensem,
Friburgensem, Lansiensem, nosti meliori iure dicendum
[illisible] quam Darium. Nosti HARCVRIVM, fulmen
illud bellorum Parthenopæis stragibus insigne, nosti terrorem
Hispani, amorem Galli ; nosti Triumphatorem æquiori
ratione quam Pyrrhum dicendum Aquilam Nosti Cæsarem
Vindocinensem, nosti virum re quam nomine maiorem,
nosti Sur culum magni non tam ingenij Patrij, quàm
magnanimitatis hæredem, nosti denique Principem vocandum
æquiori merito, quam Fabium, clypeum libertatis.