[retour à un affichage normal]

Accueil > recherche > Affichage d'une occurrence en contexte

Mazarinade n° C_5_56

Image de la page

Dubosc-Montandré, Claude [?] [1649], ICON TYRANNI IN INVECTIVA CONTRA MAZARINVM EXPRESSA. , latinRéférence RIM : M0_1674. Cote locale : C_5_56.


lacessebat, sed in hoc puerili certamine turpe duxisset
occumbere iustitia, quæ minas incrudeli, aureas in flagitioso
vires despexisset.
 
Debes hanc imperterritæ iudicium nostrorum integritati
gratiam, Mazarine, quod ille videlicet tantorum Heroum
sanguis, reliquis crudelitatis tuæ titulis non accesserit, & victoriæ
tibi debet instar esse si tamen non omnino cæcutis,
quod non cesserint, at tuam potius improbitatem, integritate
sua superauerint. Quid enim admiserant quamobrem
tollerentur, blasphemo, quid peccarant, quamobrem incarcerarentur ;
aberro, quid inquam non perperauerant, quamobrem
non omnino dignus morte crederetur, quisquis in
illos vel solam criminis suspicionem admitteret ; sed satis
erat furori tuo si quis posset mori, & nocentior haberi nemo
poterat, quam qui tibi non saperet, vel amore, vel odio tuo
deffiniebas crimina, & vt fulmen crudelitatis tuæ deuibrares :
non quærebas quis peccasset, sed quis subesset, imo quis
extaret supra te, qui videlicet in Condæo Borboniam, domum,
in Harcurio Lotharingam, in Beaufortio Vindocinensem,
in Houdancurio Mareschallatum lacessaueris. Abblandiantur
aulici tui tibi canes vt voluerint : ego enim cum
sanis omnibus interpretor voluisse te extinguere splendidissima
illa Galliæ lumina, & amouere procul generosissimos illos
tui furoris obices vt perfractis denique validis illis nequitiæ
tuæ repagulis, Sylla Marioque crudelior in omnium
fortunas inuolares.
Quo enim horrore criminis potes perterreri, Mazarine,
qui pudorem omnem à perfricta fronte, ex assuetudine :
peccandi profligaueris, & proieceris effrontem animam ad
illa sine trepidatione perpetranda scelera, in quibus vel ipsi
erubescerent, qui criminibus & flagitiis insueuerunt & profecto
qui te nouerant mirabantur, qua ratione vel quibus
potius præstigiis irrepsisses ad hoc Ecclesię culmen, ad quod
ne vel ipsi viderentur euerhendi, in quos cadere posset, non
criminum, sed virtutis etiam frigidæ sola suspicio : Sed hanc